70 sequatur. Volumus eciam, quod super quacunque causa, coram nobis vel coranr maiore ville emergente, produccio testiuin de extraneis, nisi de eadem villa, im-petitori non committatur, sed iuramentum ipsis ciuibus indicetur. Preterea quis-quis extraneus, siue ciuis eiusdem loci, in ipsa villa contra alium pre ira già— dium seu cultellum euaginaret, & hoc cum testimonio probaretur, vel quis vulnus non mortiferum aificiet, iudicio vnius marce condempnetur. Quisquis igitur casu accidente suum interfecerit conciuem, centum pensis, ex quibus due partes parti aduerse, tercia vero pars maiori ville solui teneatur, et nisi homicida pecunia sua se defendet, caput eius ad manus partis aduerse statuatur. Fur autem et calumpniator manifestus, contra quem communis populus faceret testimonium, ab-latis omnibus, que habet, de villa expellatur cum pudore. Decedentes autem sine heredibus, omnia bona sua relinquant cuicunque uolunt retinenda. Ipsi etenim ciues ad exercitum bani, uel Regis, aut Iudicis sui ire non tenebuntur, nec alicui ipsorum uis domorum suarum, nec a familia nostra, neque ab alijs inferatur, sed quem uolunt hospicio recipiant voluntarie. Preterea maior ville, reuoluto anno villicacionis sue, suani debeat reponere villicationem, & si communis populus uo— luerit, eidem villicacio conferatur, sin autem alteri cui uoluerit, ipsa conferatur villicacio. Si quis igitur ad ipsam villani venire uoluerit, libere veniat, recedat etiam secure, venditis bonis suis, qui recedere volunt ab eadem. Volumus eciam, quod homines, qui marturinas soluere solent, ad ipsam villam non recipiantur. Item super causa pecuniaria, si quis conuincetur, quadraginta denarios prò iudicio soluere tenebitur. Preterea ipsi ciues tributuin in foro non soluent de suis mercimoniis. Assignauimus eciam terram eisdem de superiori parie ville Crisiensis, quam nos per-sonaliter inspeximus