24 taverit, et aliquid de bonis monasterii usurpaverit, illi ecclesie quadruplum red-dat, usurpator vero cum suis omnibus regali sententie subjaceat. Et hoc con-fìrmamus nostra sigillatione, istorumque Comitum : Procopius Acriensis Episco-pus laudo. Singidunus Zagoriensis Episcopus laudo. Isaac Comes laudo. Petrus Comes laudo. Cladia Comes laudo. Saul Comes laudo. Arnei Comes laudo. Thomas Comes laudo. Andreas Comes laudo. Cosmas Comes laudo. Vocan Comes laudo. Dionysius Comes laudo. Ex Archivio Monialium Jadrensium S. Mariae. — Habent quoque Lucius de Regno Daini, et Croat. Lib. III. cap. HI. et Farlati Illyricum Sacrum T. IV. p. 5. XVIII. Anno 1102. Pacta convent a sen conditiones, quibus duodeeim tribuum Croaticarum legati Colomanum Croatiae Regem agnoscunt. Colomanus filius (nepos) Vladislai Regis ungarie stans in Regnis loco patris (patrui) sui et quia multa strenuitate vigebat, proposuit totam Chroatiam usque ad mare Dalmaticum sub suo doininio subiugare, venit cum suo exercitu usque ad flumen Draue. Chrouates vero audientes de adventu Regis, congrega-verunt exercitum suum et preparaverunt se ad pugnandum. Rex vero audita congregatione ipsorum misit suos nuncios, volens ipsos gratiose tractare el pacta cum eisdem uti voluerunt ordinare. Chrouates vero audita legatione domini Regis, inito consilio, omnes insimul acceptaverunt et miserunt XII Nobiles sapientiores de XII tribubus Chrouatie, videlicet: Comitem Guran (Juran) de genere Chaci-thorum (Ka6ic), Comitem Hungrinum de genere Chucchacorum (Kukar), Co-mitem Marmognum de genere Subithorum (Subic), Comitem Pribislavum de genere Qudomirorum (Cudomiric), Comitem Georgium de genere Suacittorum (Svacic), Comitem Petrum de genere Muritorum (Muric), Comitem Paulum de genere Gusichorum (Gusic), Comitem Martinum de genere Carinensium et de genere Lap9anorum (de Karina et de Lapac), Comitem Pribislavum de genere Politchorum (de Poljica?), Comitem Hobradum de genere Lasni^itorum (Las-nicic), Comitem Joannem de genere Jamometorum (Jamometovic), Comitem Mi-rognum de genere Tugomirorum (Tugomiric). Qui venientes ad D. Regem, ei debitam reuerentiam exhibuerunt, dominus uero Rex ad osculum pacis eos recipiens et honorifice eos tractans, ad talem concordiam deuenerunt: quod omnes predicti teneant suum pacifice, et quiete, et quod non teneantur aliqua praedictarum generationum, nec eorum homines Regie maiestati solvere censum, nisi tantum teneantur d. regi, quando aliqui