58 XL VII. Anno 1233. die 22. Septembris. Colomanus, totius Slavoniae Uux, conditiones initae inter Regem Hungariae et Pontificis Leg at uni conventionis, se quoque s e rva t ur um promi11i t et j uramento r ob or a t. Nos Colomanns Dei grada Rex et dux tocius Sdavonie, omnibus présentes litteras inspecturis fadmus manifestimi, nos vidisse et habuisse litteras sigillo domini A. Illustris Regis Ungarie patris nostri, et notasse capitula singula diligenter super compositione habita inter venerabilem patrem Jacobum Prenes-trinum Electum, apostolice sedis legatum, ex una parte, et predictum dominum Andream Regem ex altera, super negociis ecclesiarum Ungarie et aliis, et tenore presencium promittimus et iurainus, quod omnia et singula in composilio-nem predictam deducta, que nos tangunt, et de cetero tangent, observabimus, nunc et in futurum : et ad ea, que tangunt vel tangent Regem Ungarie, dabimus rogando et consulendo operam, quod Rex, qui est et quicumque pro tempora fuerit et omnia capitala et singula debeat observare. In cuius rei testimonium présentes litteras, ad petitionem dicti legati, Sigillo nostro fecimus communiri. Theiner. Mon. Vet. Hung. P. I. p. 119. XI,VIII. Anno 1234. Colo 111 anus Dux villae Verevce (Verovitica) Regia pote-state libertates et jura concedit. Colomanus, Dei gracia Rex et Dux tocius Sclauonie, vniuersis presens scriptum inspecturis Salutem et omne bonum. Que aguntur in tempore ne la-bantur cum eodem, prudencium stabiliunt ea litterarum testimonio roborare. Noscat igitur tarn presens vniuersitas quam futura: quod nos hospitibus nostris de magna villa Wereuche, tarn ad presens existenlibus quam superuenientibus talem constituimus libertatem: vt et libere uenire possint cum omnibus pecunijs suis,