8 Nota ejusdem in margine : „Hoc exemplum est sumptum siue transcriptum ex quodam montaneo antiquissimo, in quo sunt quam plura Privilegia Papalia et Regalia antiquitus scripta, aliaque iura ecclesie et Archiepiscopalus Spalatensis, per me Lucanum Primicerium Spalatensem auctoritate Imperiali Notarium et nunc Juralum notarium Rmi in Christo Palris et DD. Dominici Dei et apostolice Sedis gratia Archiepiscopi Spalatensis, de mandato et auctoritate ipsius D. Archiepiscopi, lectumque et insinuatum fuit de uerbo ad uerbum in presentía ipsius D. Archiepiscopi per me Notarium supradictum et auscultatimi diligenter per infrascriptos Notarios in presentía te-stium subscriptorum, cum ipso principali scripto, et cum dictus D. Archiepiscopus cognouit cum ipso principali concordare, ut adhibeatur in posterum huic exemplo piena fides, suam auctoritatem interposuit et decretum, cuius quidem series mon-tanei per omnia talis est.“ Sequuntur notae Bonacursi, Benedicti, Stephani et Lucani, liti in precedenti privilegio Terpimiri Ducis. Ex libro MSC. : „Donationes Ecclesiae Spalatensis“ in Archivio Episcopatus Spalatensis asservato p. 6. Ha-bent quoque Lucius de Regno Dalm. 4 Croat. Francof. 1666. p. 65. Vind. p. 64. & Farlati lllyr. Sarrnm T. HI. p. 82. III. Anno 914. ¡Spalati. Decreta Croatorum et Serborum in concilio eorum Spalate n s i, praesidente Tamislavo, Rege Croatorum et D a 1-matiarum sancita, agente potissimum Legato romano cum praesulibus latino-dalmaticis. Tempore Joannis Papae Sanctissimi, consulatum peragente in Provincia Chroatorum & Dalmatiarum finibus Tamislao Rege et Michaele in suis fmibiis praesidente Duce, Reverendissimo igitur Joanne Romanae Ecclesie praesidente Cathedra, dictus Chroatorum Rex & Michael cum suis Proceribus, simulque Episco-pis Dalmatiarum ; item Joannes Archiepiscopus p. Spalato, Forminus, Gregorius caeterique Episcopi, consulenter proposuerunt D. Venerabilem Papam, ut ad eos destinare dignaretur Episcopos suos et Monitorium Christianae Religionis dogma continentem. Quorum postulationibus saepefatus Pontifex assensum prebens, venerabilem Joannem Episcopum Anconitanae Ecclesiae, Leonem vero Pelestrinensem Episcopum cum suis Epistolis melliflue ructantibus eloquia destinavit; ut cum praefatas personas (praefatis personis) judicibus et Episcoporum (is) synodaliter congregati (s) et perpera estirpare & Deo placita canonice sancire deberent.