31T Articulus Septimus. Cum vero tota Valachorum Communitas rebus potissimum bellicis ac mi-ìitarihus vacet, ob idque singularibus Privilegiis gaudeat, ideo omnes et singoli ipsorum, sive stipendiarli sint, sive non, ad secandum desertum et sylvas inter Savum et Dravum, singulis annis, relictis tantum in munitionibus vigilibus suffi-cientibus, sint obligati, ut nimirum eo labore Turcis et inimicis omnis ad illa loca aditus et in Christianos impetus inlercludatur. Articulus Octavus. Similiter Castella in suam defensionem extructa, aut adhuc extruenda, suis laboribus coadiuvabunt. Articulus Nonus. lnsidias et Machinationes suspectos fideliter ad nos vel Generalem Nostrum deferent. Articulus D e c i m u s. Fines Patriae in omnibus tribus Capitaneatibus, ne ullus Christian! nomi-nis hosli pateat additus, praeter salarisatos milites, etiam caeteri cuncti Valachy Stipendio carentes, suis sufficientibus semper excubiis et vigiliis tueri ac custodire obligati sint. Articulus Undecimus. Quocumque autem tempore, quod Deus clementer avertat, quidam impetus aut suspicio maioris momenti oriretur, ex omnibus omnino Capitaneatibus, quot-quot inveniunlur, Valachy, imo ipsa Juventus, decimum Octavum Annum exce-dens, ad Turcos et hostes coniunctis viribus erunt parati, adeoque militaribus signis ad hoc per Generalem deputatis excitali, inter duas vel ad summum tres horas, cum omni bellico apparatu, semper adminimum sex vel septem millia mi-litum Valachorum in unum locum Congregabuntur, donec et qui longius distant precepto Signo accurrere, seque cum illis coniungere vel alio ubi necessitas id requisiverit secundum Generalis dispositionem convolare possint. Articulus Duodecimus. Si contra hostem extra Provinciam ducentur, absque stipendio, in partibus Turcae subjectis per quatvordecim dies, in aliis vero Provinciis per Octo dies Castra Generalis sequentur, quibus elapsis, ut reliqui stipendia accipient.