63 que possidet, omnibus scientibus, liberam habeat uendendi facultatem, el recedens de villa retineat eamdem. Staluimus eciam, vt sacerdolem, quemcunque voluerint, in suam recipiant ecclesiam; de decimis eorum, prout mos est hospitibus, vbi-cumque manentibus, disponenles. Mete autem terrarum dictorum hospitum nostro-rum de Zumbur, sicut per litteras nostri fidelis comitis Stephani, fratris Bobo-negh, qui ad id cognoscendum specialiter per nos fuerat destinatus, intellexi-mus, hoc modo distinguuntur : prima meta incipit de Thopol, et tendit ad fontem vnum, deinde tendit ad Brenilaz, deinde per siluam lendit ad Rochoyca, vbi duo aque simul ueniunt, deinde sursum tendit usque quod uulgo dicitur Pyzni, deinde per montem iterum tendit ad Rocoycha (sic), deinde ad Brezlhoycha, et poster vitra montem tendit in riuum Chernych, deinde ad Lipoicham, deinde per montera tendit ad Grabonicham, et deinde per eundem montem, qui uulgo dicitur Pozorin, tendit ad Gradna, et deinde descendit ad uiam, per quam uiam iuxta Presekam ascendit ad montem et per eandem uiam descendit ad fontem Byzterch, et per Byzterch uadit et sub Boboycha exit, et iterum lendit ad priorem metani Thopol. Nec hoc tamen sub silencio uolumus preterire, quod predicti ho-spites nostri nobis annualim pro collecta centum pensas, et prò tributo fori tri— ginta pensas soluere teneantur. Vt igilur enarrate libertalis sériés sepe diclis hospitibus salua semper et irreuocabilis permaneat; presencium ipsain auctorilate ac dupplicis sigilli nostri impressione propensius coniìrmamus. Datum in villa Vereucha Anno Doininice incarnacionis. Millesimo ducenlesimo quadragesimo secundo, regni uero nostri anno octauo. Originale membr. in Archivio Communitatis Samoboriensis Fasc.I. N. 1. Habent quoque sat erronee: Kercelic. Notit. praelim. pag. 458. — Katona Toin. V. pag. 1066. — Fejér. Codex Dipi. Regni Hungariae. Toin. IV. vol. I. p. 264. 1,11. Anno 1242. 16. Kal. Decembris. Bela IV. Rex ci vi tati Montis Grecensis seu Zagrabiensis insignes libertates et jura conferì. In nomine Sancte Trinitatis et indiuidue Unitalis. Amen. Bela dei gratia Hungarie, Dalmalie, Chroatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuimi. Regum celsitudo requirit et sublimium dignitati debetur, ut tanto amplius in multitudine plebis gaudeat, quanto ipsi auctoritate ceteros antecellunt. Rine est, quod tam presentibus quam posteris harum serie declaramus, quod cum nostre placuisset uoluntati in Zagrabia in monte Grech ciuitatem liberam con-struere et ibidem hospites conuocare. et illam parlem regni ad securitatem con-finij et alia commoda munire et firmare, conuocato consilio, cum dilecto et fideli