198 obstante. In cuius rei memoriam presentibus sigillimi nostrum duximns appen-dendum. Datum uigesimo secundo die diei introduccionis, statucionis et restatu-cionis predictarum. Anno Domini Millesimo quadringenlesimo tricésimo quinta supra dicto. Orig. in c. r. aulico Archivo Vienensi. CX X XVI. Anno 1435. 7. Aprilis Tinninii. Sedem judiciariam Tiniensem in Regno Croatiae fuisse in eaque juxta consvetudinem Regni Croatiae justitiam ad— minis tratam fuisse, hoccc documento docetur. Nos Capitulum ecclesie Tiniensis memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis: Quod in nostram personaliter veniens presenciam vir nobilis Andreas Woksich de Starauaz, legitimus procurator spec-tabilis et magnifici domini Nicolai de Frangepanibus, Wegle, Segnye, Modrusie-que etc. Comitis. Idem Andreas nobis exhibuit quamdam litleram honeste s e d i s Tiniensis, petens nos debita cum instantia, vt eandem transscribi et acopiari dignaremur. Cuius quidem litere tenor per omnia talis est : Nos Iwan Wlad-konis Milinich, locum tenens Dalmacie et Croacie Vicebanatus, Nicolaus Mende-sich de genero Bucichiorum, Svmon Budoyessich de genere Vhnachac et Wok Berislauich de genere Ciprianorum. indices iurati nobilium Coruatorum sedis Tiniensis, memorie commendantes tenore presencium signifìcamus quibus expedit per presentes. quod cum nos vna cum Nobilibus Regni Crouacie non— iiullis consedissemus, ad ius reddendum vnicuique poslulantibus earn, tunc de medio aliorum causidicorum exurgens coram nobis vir nobilis Andreas Wksich de Starawaz de Bussan. legitimus procurator viri magnifici domini Nicolay filii quondam Nicolay de Frangepanibus, Wegle, Segnye, Modrusie eie. Comitis, nomine et in persona ipsius Magnifici Comitis, nos de consuetudine Regni Crouacie tali modo interogasset, dicens : Quod licet predictus Magnificus quondam Nicolaus de Frangepanibus, Wegle, Segnye, Modrussie etc. Comes, Regnorum Dalmacie et Croacie Banus, pater prenominati moderni domini Nicolay de Frangepanibus, eorundem Wegle, Segnye, Modrusie etc. Comitis, quasdam possessiones seu Comitatuum Bussane uocatas a Serenissimo principe domino Sigismundo, dei gracia Rege Hungarie eie. pro pignore habuisset : nunc 'autem date nobis consueludinem Regni Crouacie; si idem quondam magnificus dominus Nicolaus Comes et Banus easdem possessiones seu Comitatum Bussane dictum, sibi pignori obligacione proueniens, filio suo prenominato moderno magnifico do-