273 Budensem, Secretarium Consiliarhim Nostrum, cui commisimus, ut fidelitati tuae nonnulla nostro nomine referat. Committimus itaque, ut in his, que prefatus orator noster dixerit, eisdem fidem indubiam adhibere debeas. Datum Budae Dominica proxima ante festum B. Dionisij. Anno Domini 1525. A tergo : Magnifico Francisco de Bathyan, Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croa-tiae et Slavoniae Bano ac Pincernarum nostrorum Regalium Magistro, fideli nobis dilecto. Originale in Archivo Kiirmendiensi 111. Principia de Batthyan. CLXXXVII. Anno 1525. Festo B. Philippi et Jacobi Apostolorum. Budae. Liidovicus II. Rex Francisco a Bathyan, Bano Croatia e, ob bene acta et tractata in Regni Slavoniae diaeta nego-tia coniplacentiam su am exprimi t, eidemque Joannera Taliy collegam mittit. Commissio propria Domini Regis. Ludovicus, Dei Gratia Rex Hungariae et Bohemiae &c. Magnifice fidelis nobis dilecte. Ea quae per te acta sunt in proxime praeterita Diaeta in Sclavonia, et ex litteris et ex nunciis tuis intelleximus, quae nobis valde placuerunt. Hortamur itaque fidelitatem tuam, ut ea, quae bene caepisti, bene etiam continues, et ad bonum finem tua industria perducas. Placet et illud Nobis, quod Banatum Joannes Thahy reddidisti, nam nos quoque eidem liic reddidiinus et cum ilio conservare omnino volumus, ncque patiemur, ut authoritas Nostra ab illius aemulis et adversariis conculcetur. Hoc autem Nobis valde displicet, quod pars illa adversa ea, quae dicturus illi eras, audire noluit. Sed praeter voluntatem tuam disucessit, id, quod silentio praeterire nolumus. Nunc itaqne remisimus ad te Johannem Thahy Collegam tuum. Des itaque operam, ut jam tandem ab omnibus in Banum suscipiatur. Postquam autem toties hortati et requisiti judicium ex parte ipsius Johannis Thahy ejus adversarii acceptare recusarunt, Nobis non videtur, ut ipse Johannes Thahy tam strictum Judicium, ad quod se olferebat, subire poslhac cogalur; sed qui cum eo agere voluut, (Pars I. Privil. et Libert.) 35