310 Hierum in Cathallogo descriptum habeant, sed et ut unusquisque Patrum familias eosdem másenlos, annum 17 excedentes, in suis domibus alant et solicitae curae habebunt. Articulus Sextus. Si quis ex Turcia vel aliunde transmigrans sub hoc vel ilio Capitaneatu sedem figere voluerit, id cum praescilu Supremi Capitanei fieri necesse est. Sin autem Valachus, qui iam semel in aliquo loco sedem fecit, vel alias ibi legitime commoratus est, domicilium in eodem Capitaneatu mutare velet, id, ut cum solo Supremi Judicis, Assessorum et Knesii praescitu fiat, sufficit. Articulus Septimus. Knesii summa uigilantia et studio omnia delieta et maleficia praecavere conabuntur; quod si vero quispiam ex iis de praevaricatione et collusione cum reis in quocunque delieto iudicialiter convictus fuerit, et tunc Supremus Judex et Assessores talem Knesium tanquam infamem officio movebunt, juxta qu . .. ad ipsum factum eius qualitate muleta merita aflìcient, vel si enormitas delieti poe-nam Sanguinis mereri Judicabitur, ad Regimen bellicum transmittent, alio interim id ... Juri in locum legitime subordinato. Articulus Octavus. Tenebuntur insuper Knesii advigilare, ut fures quamprimum capiantur et Profosio suo assignentur. Res autem furto ablatae apud Judicem Supremum de-ponantur, et ibi, servatis de Jure servandis, suis dominis restituantur. Articulus Nonus. Omnia Conventícula et Congregationes, extra eas, quae pro eligendis Knesiis, Judicibus et Assessoribus, modo quo supradictum est, legitme eelebra-buntur, in universum sub poena vitae interdictae sunt. Si quas autem necessitas aegerit, ex permissu Generalis instituantur. Articulus Decimus. Juramentum autem Judicum, Assessorum et Knesiorum, per Deum vivum et per gloriosam Dei Genitricem Virginem Mariam, et per omnes Sanctos et electos Dei, in Artículos praemissos concipiatur. Addito insuper, ut promittant se Deo, Christianae Reipublicae, Nobis et Successoribus nostris legitimis Ungariae Regibus, Generali et Supremis Capitaneis, fidem et obedientiam exhibituros, omnia Reipublicae pernitiosa et bonis moribus contraria revelaturos, et quoad omnibus et singulis coram se causantibus absque cuiusuis personae, divitis scilicet et pauperis, acceptione, omnibusque prece, praemio, favore, amore et odio postpositis