361 inorum Successori™ servitio conservandis et manutenendis propriis similiter sum-ptibus, curam ac soliciludinem se impensuros et eo aplicaturos prompte et resolute promisissent et declarassent. Horum itaque tam rari meriti et alti pretii operaia atque servitiorum justo ex respectu, et intuitu, et ut hac infrascripta Resolution© et condescensione Nostra modernis Dominis Statibus et eorum Successoribus in vicem debitae laborum et meritorum suorum gratitudinis et recognitions, pro ipso-rum apud Nos propterea in Anno currenti, die vero vigesima nona Mensis Maii Viennae Austriae, medio Perillustris ac Generosi Domini Georgii Plemich, Sa-cratissimae Maiestatis Caesareae et Regiae Consiliarij ac Praefatorum Regnorum Magistri Prothonotarii, et in moderna quoque eorum Generali hic Zagrabiae celebrata Congregatone, facta Instantia, Eosdem Dominos Status et Ordines justo hoc ipsisque a pridem debito et competenti medio consolaremur, statuimus et resol-vimus, promittimusque et obligamus Nos et Vniversos in praemisso Banatus Officio Successores Nostros, pro immunitate et praerogativa eorundem Dominorum Statuum et Ordinum praenominatorum Regnorum, Conditiones infrascriptas perpetuo observaturos. Primo: ne extranei in Stipendia, minus in Officia Confinaria nunc vel in futurum praeter expressum praefatorum Dominorum Statuum et Ordinum assensum promoveantur ; sed Stipendia eiusmodi et Officia Nationalibus duntaxat conferantur. Secundo : ne ammodo Officia Confinaria incipiendo a Yayvodatu inclusive altiora ulla, praeterquam cum voto et praesentatione per Dominos Status et Ordines fienda, Subiectorum Trium in re militari expertorum, habita eliam praestitorum Servitiorum bellicorum ratione, a Nobis Comite Bano vel Successoribus Nostris conferantur. Salvo tamen et eo modo Dominorum Vice-Capitaneorum debito Interesse. Tertio : ut absente Comite Bano e Regno, Confiniorum molles et Guber-nium integrale per Subalternum sibi Regnicolam cum cointelligentia et relatione ad Dominos Status sustineatur et administretur. Quarto: Dominis Stati-bus liberum erit et admissum, medio constit uendorum et ex-mittendorum Commissariorum suorum annis singulis mili-tiam Confiniariam et Praesidia, Confiniaque universa lustrare, cum Officialibus, remque militarem et suppellectilem tractantibus rationem inire, de succumbentibus Executione mediante satisfactionem (praevio tamen ad Do-minum Banum desuper recursu) sibi impendere. Quinto: ut Commissariis Regni in Confiniis constitutis per Officiales et milites Confiniarios alter immediate post Dominum Banum honor et authorilas tribuatur. In quorum omnium firmi-tatem perpetuam inviolabiliter observandam, praesentes Litteras nostras sub autentico Sigillo nostro Banali ac manus Nostrae propriae subscriptione memoratis Dominis Statibus et Ordinibus antefatorum Regnorum extradandas esse duximus et concedendas. Datum Zagrabiae Die Trigesima Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo Septingentesimo. Comes Adamus de Batthyan m. p. (Sigillum authenticum Banale impressum.') Orig. earth, in Archive Regni Croatiae Priv. Nr. 140. (Fin I. Privil. et Libert.) 46 *