42 stri renouatur, tenenlur ei dare viginti cubulos vini, centum panes & vnum bo~ uem. Si quis autem herede carens decesserit, libere disponat suain possessionem siue ecclesie seu cuilibet suorum cognatorum. Si quis vero uoluerit de villa recedere, vendilis omnibus suis edificijs libere possit abire. Quicunque vero Burgensis per aliquem extraneum in rebus suis dampnum pateretur, et idem Ma-lefactor ab eodem burgense in villa sua recognosceretur, Rihtardus eius loci inter eos faciat Justiciam. Prima meta terre eorum incipit de villa Ivanc, ab oriente et tendit versus meridiem ad arborem narfa vocatam & protendit vsque aquam Piine infra capellam sancti Petri, vadit super aquam ad occidentem, per-uenitur ad riuulum qui vulgo dicitur Blizna, et per eundem riuulum vertitur ad meridiem, pervenitur ad quandam vallem & ascendit ad magnam viam, per quam itur ad Thopliz, ibi tenet metas cum Zelko, et cum terra Thoplicz, et inde per viam superius eundo peruenitur ad duas arbores Zilfa vocatas, inde tendit ad montem qui dicitur Pechìze, vbi sunt cauerne in eodem monte, & progreditur versus occidentem vsque viam leuatam, ibi tenet metas cum Vekozlau & cum Gurdon in quodam laco aqueo, et inde gradiens per eamdem viam leuatam ad aquilo-nem pertransit pontem muratura & duos lacus. conterminatur ville Episcopi & tenet metas cum ea in quodam lacu. Deinde progradiens versus meridiem cadit ad predictum fluuium Plinc & exit ad quandam viam leuatam, itur per eandem, cadit ad aquam, que vulgo dicitur Bzenice, et per eandem itur ad occidentem, conterminatur ville Bere (Beretinec) & tenet metas cum ea, inde vadit ad caput aque, ibi cum Radomer tenet metas, deinde tendit ad aquilonem, cadit ad predictam aquam Plinc, inde conter-minatur ville Domse & tenet metas cum ea. Deinde tendit ad magnam viam per quiim itur ad terram Cruciferorum