Lectori benevolo. Si turpe est nescire praeterita suae nationis fata, eorumque tester» historiam negligere ; sane acerbo dolore ac detrimento non vacat, ignorando jura guae patriae esse peregrinum in patria. Quod ego malura quum aegre Terreni apud animum meum, plures jam mite annos coepi colligere tali» Antiquitatis monumenta, quae generatim ob-Bcuram nationis Slavicae ad meridiem degentis historiam illustrarent, specia-tim vero fundamentum historicum suppeditarent illis vetustate consecratis juri— bus, quibus Regnum Croatiae, Dalmatiae & Slavoniae per multas aetales ac secula utitur. Jam mihi labor utcunque processerai, constitueramque opus in lucem quoque, sed longe tardius, edere, quum ex inopinato sed bonis ominibus promul-gatum est caesareum 20 Octobris 1860 diploma, quod nobis antiquissimam Constitutionein, postremis duodecim annis interceptam, quodammodo in vilam revocavit. suopteque nutu pristina hujus Regni jura omnia restituit. Unde summa nationi nostrae exorta est necessitas, ut tempestive jura haec perfectius cognoscal. eaque adversus dolos et impetus inimicorum tueri valeat. Quocirca, etsi negotiis diversissimis, publicis et privatis, occupatus essem, tamen nil dubitavi, quoruindam amicorum precibus obteinperare, ut opus, licet non usque quoque perfectum. maxima festinatione absolverem, usibusque per-amatae Patriae et nationis Croaticae dedicarem.