278 Cum autem pctieritis, vt vos latere non paciamur, si quid pro comodo et subsi-dio Regni istius nostri fecerimus, Idcirco Vobis clementer signiiicandum duximus, Nos nihil magis curare et agere, quam quod a Regni Huius nostri Bohemie alijs-que prouinciarum nostrarum subditis auxilia valida et repentina obtineamus, et obtenta in Regni nostri Hungarie recuperaeionem, parciumque illius, et prefati Regni nostri Croacie defensionem destinemus. Commisimus item, ut cum prouinciarum nostrarum Stirie, Carinthie, Carniolie et Croacie Incolis statim agatur et tractetur, vt gentes alique conducantur, et in confinia predicti Regni, ad auer-tendum et precauendum Thurcorum Insultum disponantur; Quorum Capetaneus erit Egregius fidelis nobis dilectus Ioannes Caczianer, Qui, vti speramus, difTicul— tates et pericula in eodem Regno vigencia in melius reducet, ac fideles illius subditos ab Inuasione custodiet, et in pace et tranquillitate pristina conseruabit. In aduentu vero Maiestatis Cesaree, que intra paucissimos dies Germaniam intrabit, et in qua Nos eciam Deo volente coniungem.. bonam peditum Hispanorum Archi-buseriorum partem, pociorum scilicet et magis exercitatorum, expectamus; Quos illico ad Regni nostri Hungarie sedem restituendam mittemus ; hisque eciam gentes in eodem Regno prius existentes cum alijs nouis superaddemus, eorumque medio et opera pociora Regni loca et reliqua, que per angustiam temporis re-parari poterunt, recuperare et pacificare studebimus, donec alia subsidia maiora, de quibus supra diximus, et alia non minora, que a sanctissimo domino nostro, Maiestate Cesarea Sacroque Imperio ac reliquis Christanorum regibns et potentibus obtinere laboramus, in tempore sequnntur : Quorum causa Nos eciam ad dietam Imperialem, que ad diem Vili. Mensis Aprilis in Augusta celebrabitur, cum Maiestate Cesarea conferemus, et illic omnia ea tractare et efficere conabimur, que ad conimodum et defensionem fidelium nostrorum vbicunque existencium conducere videbuntur, Quos nullo pacto deferemus. Que omnia manifeste satis nunc arguunt, Nos nihil eorum pretermittere, ad que ex officio nostro tenemur. Quibus attentis tam vos quam alij In fide, et deo et nobis debita, constantes esse ceterisque Animum et consolacionem afferre debebitis, ut et ipsi liberacionem suam et communem omnium salutem expectent, Idque sedulo faciant et procurent, que ad fidem et debitum fidelium subditorum spectant, sicut vos et ipsos indubie facturos esse confidimus, quod erga vos et eosdem generose recognoscimus. Datum in Arce nostra Regia Pragensi die XVII. Mensis Marcij. Anno Domini M.D.XXX., Regnorum nostrorum quarto. Ferdinandus m. p. Ad mandatum domini Regis proprium Jo. Mainsll m. p. A tergo : Reuerendo, deuoto, nobis dilecto Andree, Episcopo Tinniniensi ac abbati de Toppolczka, Consiliario nostro. Orig. earth, in Archivo Regni Croatiae, Priv. Nr. 129