384 banlur Viennae die 16. May Anno Milésimo Septingentésimo Duodécimo, Re-gnorum Nostrorum Romani primo, Hispanici nono, Hungarici vero et Bohe-niiei Secundo. Carolus m. p. Joan. Frid. B. a Seilern m. p. Ad mandatum Sacrae Caesareo-Regiae Majestatis proprium Joannes Georgius Buol m. p. A tergo : Reverendis, Honorabilibus, Speclabilibus ac Magnificis, Egregijs et No-bilibus, Prudentibus item ac circumspectis N. N. Universis Statibus ac Ordi-nibus Dalmatiae, Croatiae & Slavoniae Regnorum nostrorum Fidelibus Nobis dilectis. (L. S.) Orig. in Archivo Regni Crontiae. Acta Regni Congregationis A. 1712. N. 25. Anno 1714. die 22. Junii. Viennae. Carolus III. Rex salis turcici usura in Regno Croatiae prohibet, maritimi vero concedit.. CAROLVS VI. DEI gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hispaniarum, Hungariae, Bohemiaeque &c. REX. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Egregij item ac Nobiles, nec non Prudentes ac Circumspecti, fideles Nobis dilecti. Ex demissa Camerae nostrae Aulicae repraesentalione benigne informamur. Quod tametsi intuitu ite— ratorum praecedentium, novissime autem benigni nostri, sub dato in Civitate nostra Vienna Austriae, die Vigesima Secunda Mensis Apriiis Anni proxime preteriti Millesimi Septingentesimi decimi Terlij emanati, Fidelitatibusque Vestris sonantis Mandati, induclio Salis Turcici, potiori in parte cessare videatur. e contra