493 IX. Anno 1387. die 22. Julii. In Sutiska. Tvartko, Bosnae Rex, Communitati Clissae privilegia concedit. Nos Tuartko etc...... Itaque ad nostrani accedentes presentiam Viri Nobiles et discreti, antiquique nostri fideles, scilicet nobiles de Clissa, D. D. Francus Archipresbiter ciuis Clissi, et Matheus Georgij de Rogauichi ac Ostoya Juradini, Nuntij et Ambasciatores ex parte communitalis Clissie .... conserua-biinus in omnibus Ordinationibus, quas dicunt habuisse tempore predecessorum nostrorum D. D. Ranorum Mladini et Pauli, atque Comitis Georgij: scilicet nobis et nostris heredibus teneantur semper et in perpetuum Omagij fidelitatem obser-uare. Item prefata Communitas possit sibi eligere Comilem, cui teneatur annua-tim dare duo exenia, videlicet in Natiuitate Domini et in festo Pascatis. Item tributa, quae congreganti^ in Burgo Clissi de forensibus et de carne, seruentur pro comunilate fideliiim nostrorum Clissiae et teneantur dare Comiti Clissi 300 libras, et ad datium vnquam ipsos compellemus. Item Prefata Communitas possit sibi semper eligere Judices, et omnia bersagia seruientia pro predicta Camera nostra....... Datum in Aula nostra Regali Sothesca 22. Mensis Julij sub Anno Domini 1387. Joannis Lucii Memoriae di Traù pag. 512. X. Anno 1390. die 11. Junii. in Sutiska. Stephanus Tvartkus, Bosnae Rex, Sibenicensibus promit-tit, se eorum libertates, eisdem a Ludovico Hungariae Rege concessas, conservaturum. Nos Stephanus Twartcho, Dei gralia Rascie, Bosnie, Maritimeque