306 CCIII. 4 Anno 1626. die 24. Maji, Viennae. Ferdinandus II. Rex SS. et 00. de commissione praesidii Petrinensis causa exmissa edocet unaque eosdem ad co- operandum provocat. Ferdinandus Secundus, Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. Rex. Reverende, Honorabiles, Spectabiles, Magnifici, Egregij et Nobiles, fideles nobis dilecti. Inter reliqua adminicula et media, quibus Status publicus et Re-gnorum ac Provinciarum Jura ditionesque sarta ac tecta conservantur, et Tran-quillitas securitasque paratur, non postremum locum habere de Confinijs peculiaris cura baud dubie reputari debet, potissimum vero ijs in locis, ubi et hostis circum-iacet, isque eius sit naturae et instituli, quae experientia ipsa de ipsis condocet, ut merito de securitate exigua assecuratio promitti possit. Hinc est, quod in bo-num Regni istius nostri Sclauoniae et ditionum adiacentium defensionem et con-servationem nos quoque animum intendentes, in hac etiam parte quantum uspiam temporis moderni conditio ferret, operam et subsidium impendi faceremus. Ordi-navimus proinde inter caeteras confinioruin necessitates, per certos Commissarios nostros perlustrandas, ut etiam de restauratione et fortificatene Praesidij Petri-niensis singulärem curam assumerent, et perlustratene indagationeque necessita-tum habita absque dilationibus longioribus de applicatione manuum ad requisitas operas, quantocius debita media et ordinationes instituerentur. Id quod ad fide— litatum Vestrarum quoqne notitiam venire voluimus, ut et salutis permansionisque Regni istius nobis curam esse agnosceretis, et simul pro parte Vestra quoque in beneficium vestrum, si qua opus foret, et Regni quoque communis assistentia requireretur, id pro emolumento et bono proprio et publico prompte alque ala-criter praestare haud quaquam gravamini. Quod quidem de fidelitatibus vestris, nobis benigne pollicemur. Quibus etiam in reliquo gratia nostra propensi mane-nius. Datum in Civitate nostra Vienna vigesima quarta Mensis Maji. Anno Domini M.D.C.XXVI. Ferdinandus. Laurentius Ferenczfly. Ex Protocollo Regni Congregations a. 1626.