400 Hildburgshausen Parlibus in illis Militare Imperium Insinuationis, ex Earundem Conferentia nuperrirae habita Nobis medio peculiariter exmissorum Ablegatorum suorum humillime exposuerunt; Quibus benigne intellects, veluti Nos Augusta-que Domus nostra hactenus cunctis in occurrentijs eximiam Fideiitatem Fidelium Statuum et Ordinum Regnorum nostorum Croatiae ac Sclavoniae experti fuisse-mus, ac de ulteriore quoque ejusmodi insignis Devotionis et Fidelitatis conlinua-tione indubiam spem Nobis firmiter polliceremur, ita in Casu ingruentis Belli ac dum ad reprimendam Hostium Vim validior, eaque regulata Militia in Districtu Jurisdictionis Banalis necessaria est futura, ejus clementissimam habituri sumus reflexionem, ne Servitio nostro vel etiam Publico Rono Conservationique Ipsorum-met Fidelium Statuum quid desit : Et neque praememorata Consilij nostri Aulae Bellici Insinuatio eo sensu sumenda esset, quasi Imperium Militare illis in Partibus habiturus,.cum Fidelibus Statibus, omisso medio legitimae et competentis Eorundem Instanliae, pro suo arbitrio acturus esset, cum expressa benigna mens et voluntas nostra existat, ut ea, quae a parte Provincialium dictorum Regnorum no-strorum in Promotionem servitij nostri inibi etiam conferri debent, medio antelati Bani Fidelitatibus Vestris intimentur et innotescant, ac erga talem Inlimationem sua modalitate prompte etiam praestenlur, et alias quoque Fideles Status et Or-dines praeattactorum Croatiae ac Sclavoniae Regnorum nostrorum in justis suis Juribus, Praerogativis et Privilegijs omnimode conserventur manuteneanturque. Gratia in reliquo nostra Caesareo-Regia Fidelitatibus Vestris benigne jugiterque propensi manentes. Datum in Civitate Nostra Vienna Austriae, Die vigesima nona mensis Novembris Anno Domini Millesimo septingentesimo trigesimo sexto. Carolus m. p. Comes Ludovicus de Batthyan m. p. Petrus Végh m. p. A tergo . Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magnificis, Magnificis item Egregijs et Nobilibus, nec non Prudentibus ac Circumspectis N. N. Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae universi» Statibus ac Ordinibus &c. Fidelibus Nobis dilectis. (L. S.) Orig. in Archivo Regni Croatiae. Acta Regni Congregation!! A. 1736. R, 53.