440 passive his quoque Neo-Incorpor."1is Comitatibus agendum esse: stante autem eo, quod Inclyli Status semel in Materiam Contributionalis Quanti inferioribus Comi-lalibus inhaerentis haclenus non immiserint, imo specialem, uti praeapositum est, pro parte trium Superiorum Comitatuum interposuerint modo praevio Cautelam : An Dominis Ablegatis e Gremio Superiorum Comitatuum eligendis occasione futurae Diaetae in materiam Contributionalem influere; de stabilendo Quanto cuin Consilio Regio Locumtenentiali et Commissariatu Provinciali, cum quibus lnclyti Status hactenus ne correspondebant quidem, minus dependenliam vel minimam agnoverunt, agere et Redemptionem gratuitorum Laborum, aliarumque gratuila-rum praeslationum medio praemissarum Instanliarum sollicitare eatenusque Con-ventionem inire consultimi sit, nec ne? altiori Inclytorum Statuum futura quoque prudenter penetrantium submittitur Judicio. Enimvero 4. Si lnclyti Domini Status medio Ablegatorum e Superioribus tribus Comitatibus eligendorum, materiam Contributionalem tractare inconsultum censent, utique eo facto Comitatibus inferioribus, et quidem singulo singillatim, velut non simultanee, veruni adinstar Regni Hungariae Comitatuum, attributa sibi aclivitate disjunctive et separatila consistentibus et publica tractantibus, de remedio provi-dendum erit. Si autem (quod non speralur) ex quibuscunque tandem rationi-bus nullum tribus Comitatibus superioribus praeexpositis periculum, nullumve in-ducendae ab Excelso Consilio Regio Locumtenentiali dependenliae, ac aliorum agraviorum metum iminere praevident, et medio Eorundem, quorum supra Ablegatorum, Materiam quoque Contributionalem agitari posse judiennt, quod quidem praesentes deputati impedire non valent, velut fideles tamen, hic nati, educati item et etiam possessionati, Patriae filii non svadent; adhuc tamen in casu etiam tali 5. Quis quaeso Dominorum Regnicalarum (exceptis Incorporalioni omnium trium Comitatuum nomine Inclytorum Statuum praesentibus et operantibus tribus Dominis Deputatis), vel aliquam omnium trium Comitatuum habet notitiam ? Quis unquam modum Quarteriorum militarium eo modo prout in Hungaria, atque adeo in iisdem quoque inferioribus Comitatibus observatur, aliave bis Cohaerentia prae-gustaverit ? Quis denique, salva Conscientia sua, pertractationem materiae Conlri-butionalis, a qua salus et Conservatio miserae illius Plebis Contribuentis et ab hac altissimi Servitii Regii promotio dependet, in so assumere poterit ? Cujusvis prudentis substernitur Judicio ; — nemo profecto, ut ut perspicacissimus, in propriis ìicet negotiis, adeo adaequatam et perfectam alteri peregrino elaborare potest In-■structionem, sed nec is Eandem tam eificaciter recipere, quo minus in Casibus •quoque impraevisis ullam patiatnr dilficulatem. Sed et 6. Dato non concesso, si Instructio tam clara, tam perfecta confici posset, Conficiendamque svaderet ratio, quae pro omni casu et eventu negotiorum infe-rioris Regni, et quod plurimum materiae praesertim Contributionalis nullam notitiam habentibus satis esse posset, et posito pro meliori illorum Comitatuum e gremio eorundem unus debitis qualitatibus provisus eligeretur Ablegatus, adhuc tamen nec hic unus, nec alii duo, simul sumpti tres, velut unum sentire debentes, in casu ilio, si nunc vel in futurum, quod in Hungaria observation est, inter Comitatum et Comitatum orirentur differentiae, satisfacere possent. Verba enini aunt Evangeli! : Nemo duobus Dominis servire potest. Proinde