381 CCXXXIftl. Anno 1708. die 26. Novembri*. Viennae. Josephus I. Rex a Rano constitutum Locumtenentem Banalem in hac dignità te confirmât. Josephus Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus ao Germaniae, Hungariae Bohemiaeque etc. Rex. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Egregij et Nobile9, Prudentes item ac Circumspecti, Fideles Nobis dilecti. Quandoquidem ex certis fidedignis Relalionibus Maiestati noslrae jnnotuisset, in suprafato Regno nostro Croatiae diversas confusiones ea polissimum de causa orirj, quod fidelis noster nobis dilectus Spectabilis ac Magnificus Comes Joannes Palffy, antelatorum Dal-matiae, Croatiae et Sclavoniae Regnorum nostrorum Banns, absens esset, alter autem fidelis noster Spectabilis ac Magnificus Comes Petrus Keglevich, per eun-dem ad jnterim substitutus Banus, adeoque Locumtenens Eiusdem, ad gerendum munus Banale sufficiente haud polieret Authoritate, Eaque propter fidelitates Ve-stras pro reditu praefati Comitis Bani demisse suplicasse; verum quia Eundem Comitem Banum adhuc in memorato Regno nostro Hungariae et Bellicis ibidem operationibus secundum Caracteris sui militaris, Equitatus videlicet Generalis ob-ligamen, necessario et valde utiliter applicalum, inde in Croatiam avocari posse» Servitium Nostrum de praesenli neutiquam concédât. Hinc ut praetacti Regni nostri Croatiae Bano et Saluti Servitioque nostro absque neglectu & integre provisum sit, Eundem Comitem Petrum Keglevich in antelata substitutione Officij Banalis benigne confirmavimus, simulque clementer resolvimus, ut memoratus Comes Petrus Keglevich, qua praevio modo Substitutus Ranus, adeoque Locumtenens interim Banalis, non solum Militares sed & Politicas Provinciales, Oificium Banale dependenter concernentes Functiones, tali Auctoritate et potestate, qua suprafatus Comes Banus, Cuius interea Personam repraesentat, ipsemet in Loco gaudere soleret, usque ad reditum Saepefati Comitis Bani, in praeattacto Regno nostro Croatiae exercere possit ac valeat. Quapropter Fidelitates Vestras harum serie benigne simul ac firmiter hortandas esse duximus, qualenus intellecta hacce benigna Resolutione nostra, non modo Universas et quaslibet confusiones ac dis— sensiones, in praedicto Regno nostro Croatiae ob absentiam memorati Corniti» Bani nefors exortas vel expost exoriendas, antevertere & praecavere, verum etiam Suprafati Comitis Petri Keglevich. praevio modo substitut! ac per Majesta-tem Nostram Confirmati ad interim Bani. tarn in Militaribus, quam Politicis, ad officium Banale Spectantibus rebus