214 rantibus ipsis intelleximus tribulationes, angustias et calamitates ipsius Regni, quas per Turcorum incursum nouissime percepii; de quibus licet maxime do-luerimus et tanto maiorem receperimus animo molestiam, quanto ipsius Regni nostri incommoduin Maiestati nostre magis quam alteri iure dolendum sii. Tarnen id nobis graue imprimis et molestum est, quod ad alia maxime urgencia Regni nostri negocia occupati et distracti defensioni illius Regni personaliter non possimus, provi maxime optaremus, succurrere, et nos ipsos iuxta desiderium nostrum exponere in protectionem ipsius Regni nostri. Verum ne nobis hisce belli occupacionibus, ad quod hoslilis insultus et maxime Regni nostri defensio nos excitauit, intenlis, interea Regnum illud, ex negligencia, maiora suscipiat dampna et iacturas, prouidendum duximus, vt ad communem Regni illius defen-sionem, tam maiorum quam minorum auxilia concurrant; vt collatis inuicem viribus facilitas Regnum incursandi infidelibus eripiatur. Commisimus igitur fide-libus nostris Magnificis Johanni Thuz de Lak, et Ladislao de Egervara Regnorum nostrorum Sclauonie et Croatie Bano, vt ipsi vniuersitati illius Regni nostri et omnibus vobis vnam generalem Congregacionem indicant, et ad vnum diem per ipsos prefigendum vniuersitatem illius Regni nostri et vos omnes, nemine penitus excepto, personaliter conuocent. Mandamus itaque fidelitati vestre et vestrum cuiuslibet sub debita fidelitatis obediencia, quatenus receptis presentibus, iuxta requisicionem et informacionem prefatorum Johannis Thuz et Ladislai Bani ad diem et locum, quem ipsi vobis prefixerint, inter alios fideles nostros, quibus similia scripta misimus, conuenire, et id, quod illic circa defensionem illius Regni per vniuersitatem Nobilium, et per vos omnes pari volúntate conclusimi et ordinatum fuerit, obseruare debeatis, et aliud, provt bonum illius Regni deside-ratis, et mandata nostra obseruare vultis, facere non debeatis. Datum in Oppido nostro Korneuburg in festo sancii Luce Euangeliste. Anno Domini Millesimo Quadringentesimo septuagésimo séptimo, Regnorum nostrorum Hungarie etc. vigésimo, Bohemie vero nono. (Sigillum Regium rubra cera Impressum.) Originale in Archivo Regni Croutiae. Prìv. N. 44. *) *) Hue pertinet Documentimi supcrius sub Nro. CXL1II. erronee ad annum 1467. positura.