siè Artie ulus Septimus. In rixis et tumultibus, qui cum sangvinis profusione fient, reus quinque, vel etiam pro arbitrio Judicii plures, sed ad summum octo florenos Ungaricales ac laeso expensas et dainna, nec non Chyrurgo debitam mercedem solvat. In aliis vero, quae absque sanguinis effusione, vibratis gladiis, sola percussione, ad .. i cum signa vel alio insolentiori modo committentur, florenos Ungaricales medium aut integrum florenum, aut ad summum etiam quatuor; Ansam quoque talirnn rixarum et tumultuum praebentes, singuli medium vel ad summum tres florenos Ungaricales solvant, ita tarnen, ut in arbitrio sit Judicii reos jam dictarum mul-ctarum vices, sicut in tertio articulo pro qualitate personae vel facti, aliis in Corpore suppliciis afficere. Artie ulus Octavus. Post tales autem rixas et tumultus, et si laesa pars ob suara ofTensionem nullam ad Judicem conferret quaerelam, nihilominus tamen contra Reos, si Ju-dicio ob enormitatem facti ita videbitur, ex officio erit inquirendum, ac pro qualitate facti erit procedendum. Articulus Nonus. Fornicarii manifesti, uti et ipsae Fornicarne, uinculis in pane et aqua per aliquot dies vel opere publico puniantur. Adulteri vero et raptores Regimißi bellico iudicandi ac etiam in corpore castigandi subiiciantur. Articulus Decimus. Inobedientes filii, vel etiam gravius in parentes peccantes, a Judicibus pro gravitate facti carcere vel similibus suppliciis coerceantur, vel etiam si delictum Judicibus ita enorme videatur, ad regimen bellicum transmittantur; si autem levior sit filiorum culpa, contra illos absque Parentum accusatione Judicialiter non procedatur. Articulus Undecimus. Peccuniariae mulctae pro Judicum et ceterorum Ofllcialium Salariis aliis— que Judicii expensis applicentur. Articulus Duodecimus. Profozio ab incarceratis et arestatis personis inposterum non ultra viginti quinque denarios exigere permissum sit. 4 Q*