94 benda deliberacione deduceretur. Et deinde, si aliqua parcium uellet, ad curiam regiam, iuxta libertatem dictorum nobilium, examen huiusmodi Judicij transferee posset, vbi autem aliquis causidicus, vel litigans, coram ipsis ambobus Comiti-bus aliquatenus conuinceretur, duas partes birsagiorum, vel aliorum grauaminum, Comes prefatorum fìliorum prefati Martini Bani et domine, eorumque successo-rum, terciam vero annotatus Comes terrestris ipsorum predialium semper pro se reciperent et tollerent, nec hoc pretermisso, quod prefati domina et Georgius filius ipsius Martini Bani, nominibus quorum supra predia subscripta et eorundem particulas prefatum Martinum Banum ab eis receptas, et alienata uidelicet pre-dictum predium Rempoch condam Johannis fìlij Fabiani nobili domine filie sue conjugi predicti Benedicti filij Mykech; item predium Fodorostyna prefato Ladislao filio Michaelis filij Valentini, sub eisdem metis, quibus tenta fuissent, deinde de predio Saulfelde fenetum quadraginta curribus aptum, quod ipse Martinus ad suam propriam Curiam de Tapalouch applicasset; item de predio Lukanoch illam parliculam terre arabilis, quam ipse Martinus Banus pro se ad ciuitatem suam Reyche applicasset, Anlhonio filio Valentini cum fratribus suis; item de predio Pribinouch, tria iugera terre arabilis, et unum fenetum ad possessionem suam Konzka occupatas, deinde de predio Hranizlouch, ilium montem, qui ante prefatam Reyche haberetur, et quem ipse Martinus eidem Reyche applicasset, post hoc de predio Roysna illam partem cum loco sessionali ipsius predii, quas ipse Martinus pro se habuisset, Vrbano filio Fabiani et Emerico filio Adriani; item predium Radoslastyna ex integro Emerico filio Fabiani, in heredum heredes, sub condicionibus et libertatibus antiquis, iure perpetuo tenenda duxerunt pieno iure remitenda, eatenus veluti eis ab antiquo pertinuissent, predictum eciam Wulcha-kostyna, quod pro nunc ipse Nicolaus rufTus possidet, et quod vnum ex dictis predijs prescriptorum predialium exstitisset, in numerum eorundem prediorum vice versa computarunt, et inmiscuerunt, sub dacijs et seruicijs, libertateque pre-assertis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem, presentes nostras lit— teras priuilegiales, sigillis nostris authenticis pendentibus communitas, ipsi Elie Corniti terrestri et alijs prelibatis predialibus duximus concedendas. Datum Albe tricesimo sexto die octauarum diei Medixline (sic) predictarum. Anno domini Millesimo quadringentesimo decimo nono. Originalis meinbr. in Archivio Regni Croatiae N. R. A. 561. Nro. 36.