290 chio Morauiae, Comes Habspurgi et Tyrolis «fcc. agnoscimus et memoriae com-mendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit vniversis : Quod com Sacratissimo Principi ac Domino Domino Mathiae Dei Gratia Electo Romanoriim Imperatori sempor Augusto, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae &c. Regi, Domino Patrueli et Patri nostro observandissimo benigne visum fuisset, Inclito suo Hungariae Regno, partibusque eidem adnexis, pro pia atque paterna sua cura et sol-licitudine de futuro Rege atque Successore tempestiue prospicere, eumque in finem ex singulari sua et paterna erga nos gratia et amore ejusdem Regni Status et Ordines benigne requisiuisset, uti nos in futurum ipsorum Regem eligere acceptare. proclamare et coronare adeoque optime Majestatis Suae Cesareae Regiaeque in-tentioni, quae nonnisi in beneficium hujus Coronae redundare queat, sua quoque ex parte respondere vellent, Iidem Status et Ordines sollicitum hunc, et iam ante pluribus occasionibus contestatum Majestatis Suae Cesareae Regiaeque affectum, uti fideles et Cives Patriae amantes decet, grato animo agnoscentes, eiusdem desiderio haud grauatim obsecundare, atque nos in Regem atque Dominum ipsorum iuxta antiquam consuetudinem et libertatem eorum semper obseruatam paribus votis et unanimi consensu rite eligere, proclamare, inuocatoque demum Numinis diuini auxilio feliciter etiam coronare promptos paratosque fore declarauerint, de-misse rogantes, vti infrascriptos Artículos, omniaque et singula in eis contenta rata, grata et accepta habentes, nostrumque Regium consensum illis praebentes, clemente!’ acceptare, auctoritate nostra Regia approbare et confirmare, atque tarn nos ipsi suo tempore benigne obseruare, quam per alios, quorum interest, firmi— ter obseruari facere dignaremur. Quorum quidem Articulorum tenor sequitur, et est talis : Prima conditio. Quod vniversas et singulas Regni libertatates, Immunitates, Priuilegia, Statuta, Jura et consvetudines simul et conclusiones Tractatus Viennensis, omnesque Artículos in eodem comprehensos, ita et reliquos ante et post Corona-tionem modernae Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis in Anno Millesimo sex-centesimo octauo, et Millesimo sexcentesimo Nono editos, in omnibus suis punc-tis, clausulis et Articulis Sua Majestas Regia firmiter et sancte obseruabit, per aliosque omnes inuiolabiliter obseruari faciet. Secunda conditio. Quod graua-mina, si quae usque ad tempus suscipiendi Regiminis Majestatis Suae qualiter-cunque euenerint, ea statim in initio Regiminis Suae Majestatis in Diaeta primi-tus intra spatium sex mensium publicanda penitus toilet. Grauamina autem vni-uersorum Statuum et Ordinum Regni, quaecunque successu temporis sub Regimine Suae Maiestatis emerserint ea in singulis Diaetis, quas Sua Majestas Succes-siuis temporibus pro commodo et necessitate Regni quo saepius fieri poterit, ita ut terminum triennii non excedat, publicare et celebrare dignabitur, sub eadem Diaeta toilet et effectuabit. Tertia conditio. Quod quando de rebus et negotiis Regni Hungariae aut Partium ei subiectarum agetur, ea per Húngaros tractare et consultare dignabitur, iuxta Artículos Anni Millesimi sexcentesimi octaui, no-num et decimimi ante Coronationem editos; item Anni Millesimi quingentesinii quinquagesimi noni articulum octauum. Neque etiam supplicantes aut causantes Indígenas Regni intra ambitum eiusdem occurrentes ad Regimen et Jura externa rejicere, pertrahere et ablegare pacietur, iuxta extrema verba Articulorum decimi et decimi sexti ante Coronationem et Decreti Ferdinandi Anno Millesimo quingentésimo tricésimo sexto, articulo quadragesimo primo editi. Quarta conditio. Confiniorum vero Praefecturas, Capitaneatus et alia Officia tam in hoc, quam