378 A tergo : Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magnifici», nec non Egregijs et Nobilibus N. N. universis Statibus et Ordinibus Regnorum Nostrorura, fidelibus Nobis Dilectis. (L. S.) Orig. in Archivo Regni Croatiae. Acla Regni Congr. 1706 Nr. 19. CCXXXl. Anno 1706. die 3. Novembris. Viennne. Josephus 1. Rex Croatas, qui Rakoczii incitamentis resti-ter u n t, oh e o r u ni f i d e 1 i ta te m I a ilda t. Josephus Divina Favente Clementi« Eleclus Romanorum Imperator semper Augustus &c. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, nec non Egregij et Nubiles, Fideles nobis dilecti. Relalum Nobis demisse fuit a Consilio Nostro Aulae Bellico, qualiter a devotione Nobis debita devius Rakoczius temerarias Patentes, ejusdemque perduellis Assecla Voinovich partim illeclorias, partim vero comminatorias pro declinando ab intemerata fidei suae conslantia charo Nostro Croatiae Regno Literas Colonello Nostro Delisimonovich, ad Fidelitates Ve-stras ulterius promovendas direxerit. Conlestabatur autem desuper Episcopus Noster Zagrabiensis Martinus Braikovich, qui ex instinctu Zeli sui aeque illibati universa praealtacta sediliosa Rebellium documenta Literalia supra recensito Consilio Nostro Aulae Bellico sincere communicaverat, tum Eundem. quain Fidelitates Veslras (prout et id ipsum ab ijsdem hucusque probe perspectum habemus) ac Universam demum Regni Nobilitatein homagialem suam erga Nos devotionem cum immolatione etiam (si infaustos casus aut iniqua sors ita ferret) facultatum imo \ itae et Sangvinis inalterabiliter comprobaturam fore. In quo itaque egregio erga Servitium Nostrum studio et claris adeo ac insignibus integritatis argumentis dum Nobis benigne complacemus, ideoque et Caesareo-Nostris’Regijs gratijs benigne id ipsum Nos agnituros declarainus. Fidelitates Veslras clementer insimul cohortamur. quatenus ulterioris etiam in eximio ac laudabili virtutis suae inconcussae debito continuantes, universos etiam Regnícolas ibidem Nostros ad parem perseverantiam viriliter animare ve-lint, securique vicissini confidant, Nos pro conservatene et firma luitione charae Nobis praesertim Pcovinciae contra perniciosas illas ac quasvis alias perduellium machinationes aut apertos insultus, tam per itidem dicium Consilium Nostrum Ali-