229 cionem Prelatorum et Baronum Regni nostri de singulis viginti Jobagionibus, tociens quociens opus fieret et per vos requirentur, ad exercituandum vel ad Croaciam, aut quo necessitas postularet, compelleretis ; qui etsi ad exercituandum et ad resistendum inimicis iuxta morem et consuetudinem illius Regni nostri impigri fierent, maiorem lamen partera illius Regni nostri certi Domini Prelati et Barones et pociores Nobilium possiderent, sine quorum auxilio ipsi Nobiles parran tutele siue defensionis ipsi Regno nostro facere possent. Vnde supplicarunt Maiestati nostre iidem Nobiles, vt communem huiusmodi Regni necessitatem communi omnium auxilio propulsan facere dignaremur. Et quia nos ipsos Regnícolas nostros preter antiquam consuetudinem nouo et inusitato genere exerci-tuacionis impedire nolumus, voluraus propterea et fidelitati vestre serie preseii-cium firmiler mandamus, vt ipsos Nobiles inusitalis exercituacionibus extra limites et términos illius Regni nostri non corapellatis. In extrema tamen necessitate et periculo Regni nostri euitando, primum Domini Prelati et Barones Regni nostri, ibidem bona et possessiones habentes, auxilia gentium penes vos deputare, tandem vero vniuersitas Regnicolaruin ipsorum iuxta ordinacionera superinde factara homines ipsorum eo, quo necessitas postulauerit, preterea pro Regni defensione mittere debeat. Volumus preterea, vt octauas festi beati Georgii Martiris proxime affuturi faciatis in ilio Regno nostro Sclauonie celebrari, et que ibidem iudicialiter terminata fuerint, absque cuiusuis fauore exequi faciatis. Pro-rogacionem tamen Regnicolis nostris penes Maiestatein nostram occupatis, et simul confinia Regnorum nostrorum et Castrorum finitimorura tutelara obseruan-tibus, iuxta formara decreti faciatis obseruari. Quia vero fidelem nostrum Egre-gium Magistrum Petruin de Gudowcz, Viceprothonotariura illius Regni Sclauonie, pro veteri consuetudine eiusdem Regni nostri ab onere exercituacionis exemptum fuisse accepimus : ideo volumus, vt si consvetudo huiusmodi ita exigerit. ipsum ab huiusmodi exercituacione exemptum et supportatimi habere relinquereque de-beatis. Secus non facturi Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datura Bude feria tercia próxima ante festum beati Gregorii Pape. Anno Domini Millesimo quadringentesimo nonagésimo quarto. Regnorum nostrorum Hungarie dtc. anno quarto, Bohemie vero vigésimo quarto. (Locut Sigilli Regii appressi.') Orig. carth. in Archivo Regni Croatiae. Priv. Pi. 67.