417 CCMiVI. Anno 1745. die 1. Julii. Viennae. Instructio novis supremis comitibus et officii supremi co-mitis administratori in Coniitatibus Inferioris Slavoniae a Sua C. & R. Maje sta te data. MARIA THERFSIA (tit.) Fideli nostro, Magnifico Baroni Ladislao Vajay de Vaja qua Comitatus de Posega Oflicij Supremi Comitis Administratori, Salutem et Gratiam. Siquidem ad mentem Articuli 18 et 50 Novissima© Diaetae 1741 Districtus Syrmij et inferioris Sclavoniae, exceptis Confinijs, Banali et Provinciali Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Jurisdi-ctioni incorporan, illosque, incluso Valkoviensi, in tres Comitatus, Syrmien-sem utpote, Poseganum et Yeröczensem subdividi resolverimus ; ex bis vero Moderationem Comitatus de Posega Tibi, qua Officij, uti praemissum est, Supremi Comilis pro interim Administratori, concrediderimus : Igitur, ut tarn Tu, quam reliqui Subalterni quoque ejusdem Comitatus Officiales, hac vice per Commissionem nostram Regiam, ad incorporationem praefatorum Districtuum Limitalionemque et regulationem antelatorum trium Comitatuuin cum Deputatis dictorum Regnorum ad faciem Loci proxime descensuram. provisorie ad ralilicalionem nostram eligendi et constituendi, Muneribus et Officijs Vestris tanto exaclius satisfacíatis, Vobis tam in Communi quam particulari sequenlem Instruclionem dandam esse duximus, Et quidem : Primo: Tam Administratori, quam reliquis subalternis Comitatus Officiali— bus ante omnia incumbet, ut in Comitatu ipsis concredito continuo resideant et Officiis suis diligenter praesint, cumprimis vero Gloriam Dei Omnipotentis et Re-ligionem Orthodoxam Romano Catholicam, pro exigentia Legum Regni, pro parte praefatorum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae conditarum, omnimode promovere et propagare satagant. Sed quia Syrmij Incolae (ab) olim quoque Religionem (Graeci ritus non unitam) profiterentur, hi vero cum Clero ipso-rum benigna Regia Privilegia haberent, per Majestatem quoque Nostram in Anno 1743 benignissime confirmata, ideo eosdem Incolas penes eadem Privilegia sua, tenore etiam hic Copialiter annexarum benignaruin Patentalium No-straruin, ipsis noviter extradatarum, imperturbate conservent. In reliquo autem sedulo attendent praefati Comitatus Officiales, ne Popae ac Graeci Ritus Episcopi illorum ab ijsdem ullas illicitas et arbitrarias Collectas, muletas item pecuniarias, aliasve extorsiones pro lubitu ipsorum exigere et extorquere attentent; sed neve etiam Domini Terrestres Normam ijsdem in Anno 1737, re-spectu Obligalionum ipsis a Subditis suis praestandarum, praescriplam, usque (Pars I. Privil. et Liberi.) 53