419 semper aderunt, et ibidem diligenter ilia, quae iisdem secundum praescriptum Legum incunbunt, curabunt. Qnod si autem in Sclavonia et Syrmio tales Causae occurerent, quae antecedenter jam per Instantias, quas hactenus habuerunt, linaliter decisae et superatae fuerunt, tunc res judicata pro tali relinquatur et maneat, amplius coram Comitatu non resuscitnnda ; pendentes tamen, seu ibidem jam praevie inceptas, nondum tamen finaliter termínalas Lites, Causantes, si vel ambae Partes, vel Jure conventae saltern Provinciales fuerint, vel de re Juris-diclioni Provinciali subjecta agatnr, non alibi, quain coram Comitatu et Foris Provincialibus, servatis de Jure servandis, promovere polerunt. Et quia Quarto: Memorati Comilatus Magislratus adinstar aliorum Comitatuum Jure etiam Gladii gaudebit, igitur in solerter persequendis ac pro demerito etiam pnniendis Praedonibus aliisque Malefactoribus oinnem Laborem et industriam pa-riter impendet, quo taliter in Syrmio quoque et Sclavonia intrinseca quies et tranquiJlitas restabiliatur, Malefactoresque condigna et promerita poena punianlur. Quem in finem Comitatus in bono ac securo Loco, ipsi per Commissionem No-stram assignando, etiam Carceres pro Delinquenlibus, sub bona Custodia et provisione servandis, habebit, et reliqua etiam ad Exercitium Juris Gladij necessaria requisita procurabit. Quinto: Et cum Suprafatis Regijs Commissarijs Nostris ex peculiari gratia et Clementia Nostra facultatem hac vice benigne concessimus, ut ad citius atque facilius in illis partibus reducendam publicam quietem et tranquil-litatem generalem Amnystiam pro Praedonibus, in Libertate adbucdum conslilutis, consequenter sub Judiciaria potestate nondum existentibus, Altissimo Nomine Nostro eo modo publicare possint, ut praefigendo illis Terminum, intra quern seinet coram ipsis vel Superioritate sua sistere debeant, et lit tales, qui semet sponte sistent, vel Militaría Servitia statim amplectantur, vel deposito praevie Juramento, quod deinceps a Praedocinijs et alijs Maleficijs penitus abslinere et Domi suae constanter permanere velint, semet in unam vel alteram Pagensium Communita-tein inscribí curare teneantur. Igitur hujus quoque ellectuatiom omnimode in-tentus erit Magistratus. Sexto: Siquidem praefatus Comitatus, quamvis Regno Nostro Croa-tiae caeteroqum incorporabitur, suam attamen Contributionem praestare et Illoca-tíones Militares aliaque Concomitantia onera Publica adinstar Comitatuum Regni Nostri Hungariae supportare debebit: Hinc Comitatus iste et ejusdem Magistratus, in reliquis quidem praefatorum Regnorum Nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sdavoniae Banali et Provinciali Jurisdiction^ cui praevio modo incorporabitur, adinstar aliorum in ijsdein Regnis sitorum Comitatuum suberit, in Contributionalibus tamen et alijs Contributionem concomitanlibus et fundum illius tangentibus et respicien-tibus oneribus et dispositionibus Publicis, adinstar Comitatuum Hungaricorum, immediate a Regio llungarico Locumtenentiali Consilio Nostro, prout et constituen-dus in illis Partibus Provinciali Commissarius in rebus Officij a Directore Pro-vincialis Commissariatus Hungarici, dependebunt, debitam cum ijsdem Correspon-dentiam in praemissis babituri, et eorundem Dispositionibus parituri. Regulamen-toque etiam Militari, quod in Sclavonia et Syrmio actu viget et in usu est, usque ulteriorem Majestatis Nostrae Dispositionem semet debite conformaturi. 53*