228 maiorcs vestri debitam semper fidem cum omni integritate instar aliorum mem-brorum huius Regni constantissime obseruastis, ita nobis quoque et Sacre buie Corone solido et firmo animo obseruare velitis; et quamuis, vt intelligimus, a nostra obediencia et vetusta illa vestra fide nonnulli vos auertere auocareque conentur, tamen rogamus vos et requirimus magnopere, ut talibus seductoribus et susurronibus fáciles aures non prebeatis, facile etiam fidem maiorum vestro-rum, ad vos iure successionis deuolutam, aliquo neuo siue macula coinquinan non paciamini. Nos siquidem habemus certe non mediocrem racionein periculo-rum vestrorum et susceptorum dampnorum, et profecto Dei muñere de necessa-riis auxiliis iamiam prouidebimus, nec amplius ab illis hostibus vexari vos pa-tiemur. Quod si vos in priori erga nos fide velie in posterum persistere co-gnoscemus, omni certe nostra gracia et fauore, omni etiam nostra munificencia erga vnumquemque vestrum nacta opportunitate certe recognoscere studebimus. Et in hoc pro honore, fideque vestra. et maiorum vestrorum, atque etiam animi vestri integritate rogamus et requirimus, item et hortamur, aliud non faciatis. Datum Bude feria sexta próxima ante festum Beati Georgii Martiris. Anno Domini Millesimo quadringentesimo nonagésimo primo, Regnorum nostrorum Anno Hungarie &c. primo, Bohemie vero vigésimo. (Sigillimi Regium appressimi.) Orig. carth. in Archivo Kegni Croatiae. Priv. N. 65. ClilII. Anno 1494. die 14. Novembris. Budae. Vladislaus Rex Ladislao de Kanisa, Regni Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae Bano, mandat, ne Regni Slavoniae No-biles ad militandum extra limites Regni adstringal. Commissio propria Domini Regis. Wladislaus Dei grada Rex Hungarie et Bohemie etc. Fideli nostro Magnifico Ladislao de Kanysa, Regnorum nostrorum Dalmacie, Croacie et Sclauonie Bano, salutem et graciam. Venerant ad Maiestatem nostram fideles nostri Egre-gii Georgius de Zenche et alter Georgius Capithanfy de Desnycze, cum litteris et intimatis fidelium nostrorum Vniuersitatis Nobilium illius Regni nostri Sclauonie, Maiestati nostre conquesti sunt nomine Regnicolarum nostrorum in hunc modum : Qualiter vos ipsos Regnicolas nostros contra disposicionem et ordina-