122 dedimus, donavimus et contulimus, ea iuris integritate ac plenitudinis quantitate, quemadmodum apud regiam maiestatem permanserunt et possessa extiterunt, perpetuo et irrevocabiliter possidenda, tenenda et habenda. Ut igitur ipsius fide-litatis et devotionis merita ferantur oculis posterorum, et donationum ob hoc factarum tituli persistere valeant in vigore, et tarn praefatus Vojvoda, quam sui filii et heredes, ac tota ipsorum posteritas in proprium, in corporali dominio dictorum castrorum, possessionum, villarum, iurium, proventuum, et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum eorumdem absque cuiuslibet contradictions obstáculo secure iugiter perseverent, et tranquilitate omnino potiantur, nec processu temporum aliquatenus privari valeant de eisdem, praesentes concessimus litteras nostras privilegíales autentici dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus honorabilis et discreti viri magistri Thatamerii, Albensis Eccle-siae Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCCL. tertio Kalend. Novembris, regni autem nostri anno IX. Venera-bilibus in Christo Patribus, Dominis Nicolao confirmato Strigoniensi, locique eius-dem Comite perpetuo, Dominico Spalatensi Archiepiscopo, fratre Dyonisio Archi-electo Colocensi, Nicolao Agriensi, Andrea Transilvano, Demetrio Varadiensi, Nicolao Quinque-Ecclesiensi, Colomano Jauriensi, Mychaele Vaciensi, fratre Peregrino Bosnensi, Episcopis, Nicolao Zagrabiensi, Joanne Vesprimiensi, fratre Stephano Nitriensi, fratribus Thoma Syrmiensi et Thoma Chanadiensi ecclesiarum electis, confirmatis, eccelesias Dei feliciter gubernantibus. Magnificis viris Nicolao Palatino, Judice Curiae nostrae, eodem Stephano Vajvoda Transilvano, et domite de Zonuk, Oliverio Magistro Thauernicorum noslrorum et Judice Curiae reginalis, Dominico Bano de Machov, magistro Nicolao de Zeech, Bano de Zeu-rino, magistro Paulo Thauernicalium reginalium, Nicolao Conth, magistro Pincer-narum nostrorum, Comite Posoniensi, Theutus magistro Janitorum nostrorum, Comite Pilisiensi, Dyonisio Agazonum, Leustachio Dapiferorum nostrorum magi-stris, aliisque quam pluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores. E transsumpto Elisabethae reginae a. 1351 facto. — Fejér. Cod. Dipl. Reg. Hung. T. IX. v. I. p. 756—764. xeni. Anno 1351. 6. Kal Aprilis. Budae. Elisabetha, Hungariae Regina, Regis Ludovici mater, do-nationem duorum inter fluvios Dravam et Muram sitorum castrorum, a filio suo Stephano Lackovic factam, confirmât. Elisabeth, Dei gratia Regina Hungariae etc. Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis, praesentibus pariter ac futuris, salutem in vero