435 me urgentis (quae occurrebat) Necessitatis disposila fuisset. Ita in Ordine ad praemissa amodo deinceps quoque Arliculum Quadragesimum octavum Anni millesimi Septingentesimi quadragesimi primi accurate observari laciemus ;. illa autem, quae Militiae nostrae illac aliquendo transiturae, a Regnicolis suppeditabuntur, Pretio, in benigno Regulamento nostro Mi itari, quod in Regno Nostro llungariao Anno praeterlapso Millesimo Septingentesimo Quadragesimo Quinto publicatum fuit, denotato, bonificanda, benigne ordinabimus. Ex quo porro Onus Exolutionis regulatae modo praevio Militiae hujus Banalis Regni Confiniariae in universam Partium illaruin Contribuentem Plebem per repititos fideles Status et Ordines as-sumptum haberetur : Hinc illa etiam Loca, quorum intuitu quaedam Exemplionis Privilegia allegantur, Pagi quippe et Possessiones, seu Episcopales, Praepositu-rales et Capitulares, aut quorundam etiam Privatoruin, excepto tamen Loco Va-lachico Topuska cognominato, velut hosli magis exposito, intra Ambitum Regni nostri Croatiae existentes, sed et Decimalistae et Praedialistae Ignobiles, Libertini item universorum Dominorum Terrestrium et Nobiliuin, adeoque omnes prnemis-sos Fundos, nec non ipsas Liberas Regiasque in Regnis nostris Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae sitas Civitates et Oppidum Czirkveno, pro reliquae Contri-buentis Plebis aliquali Sublevamine, praenotato communi Publico Oneri aequaliter ac proportionate, quoad Facilitates, quas possident, subjiciendos Clementer hisce decernimus; ipsos tamen in Fundis Capitalaribus, adeoque privilegiatis, Curialibus, extra Muros Capituli existentibus, prout et in Nova Villa, seu Latinorum Vico, tanquam Episcopi et Canonicorum Allodijs, degentes Incolas, a Personalibus one-ribus, uti sunt Mililares Condescensiones et Illocaliones, Praejuncturarum item Praestationes et bis similia, eximi et immunitari benigne volumus. In praemis-sorum vero Consequentiam et ad ulterius demonstrandam Fidelitatibus Vestris Benignitatem nostram, clementer eliam annuimus : Ut Bona Zriniano-Frangepa-niana Maritima, per Cameram nostram, prout Ozali, Brod et Grobnik, per Comi-tem Perlas, nec non Ribnik et Pissetke, per Comitem Petaz actu possessa, praevia illorum, Modalitate iisdem fidelibus Stalibus et Ordinibus per praelibatum Comitem Banum insinuanda, Conscriptione, ad Fundum Exolutionis praefatae nunc regulatae Militiae Banalis Regni Confiniariae, in Quanto ex ipsa demum praenotata Con-scriptione Specifice eruendo, ad effectum etiam Articuli Quinquagesimi secundi Anni millesimi Septingentesimi quadragesimi primi concurrant; Sed, et alia vi-cinis Generalatibus Varasdiensi et Carlostadiensi contermina, iisdem attamen haud ingrejniata, aut ad rationem eorundem jam conscripta seu dicata Bona, verum per privatos Terrestres Dominos actu possessa, praevia eorundem Conscriptione, Contributionem pro ^Exolutione Militiae hujus Banalis Regni Confiniariae, ob-servata tamen debita aequalitate et Proportione, pariformiter attrahantur. Ad praecavendum porro Incolarum in praescriptis Bonis degentium ad praefatos illis vicinos Generalatus Profugum, horum, ac talium, in iisdem lleceptionem per Consilium nostrum Aulae Rellicum severe interdici, utve illuc advenientes istius— modi Profugi Jurisdiction! Regni Provinciali mox insinuentur, iidemque Exmitten-dis illuc pro Receptione illorum illico restituantur, Officialibus Militarem Praefec-l«ram in attactis binis Generalatibus actu respicientibus serio injungi curabimus. Qnantumvis porro Emolumenta etiam omnium Regni Confiniorum, quae hactenus in Statu irregulato ipsis dictorum Confiniorum Commendatibus obvenerunt, pro modo praevio regulatae Militiae Banalis Regni Confiniariae Exolutionis adjutorio 55*