257 de Orbaz, Comitatuum predicti Regni Hungarie Nobiles Proceresque et Primores eiusdem Regni vniuersi, in presenti Dieta et Conuencione nostra generali in campo Rakos, de mandato prefati Domini nostri Wladislai Regis prò festo beati Michaelis Archangeli proxime preterito celebrata conslituti, et existentes. Memorie commendamus tenore presencium significantes, qnibus expedit vniuersis : Quod cum nihil in terris sit aut fiat Deo acceplius vel nature Immane accom-modacius, quam communi patrie vniuersorumque hominum coetui quam optime quamque studiosissime consulere, omnesque conatus, curas, solerciam, ornne denique studium et industriam ad vsum et salutem ipsius patrie ac gentis sue refere; quoque ipsa salua sit et incolumis, presencia pariter et impcndencia ex-actius vigilanciusque intueri, et vniuersa discrimina, in que illa ex incuria et desidia conseruatorum eiusdem facile incidere posset, ita propulsare, vt in luto et tranquillo collocata et stabilita ex omni parte esse videatur. Sane igitur nos in animo nostro sepe reuoluentes grauem illam et prope exiciosam huius Incliti Regni Hungarie desolacionem atque indigenciam, in quibus illud idem hoc tempore enormiter admodum iacere quisque facile conspicere potest, volentes more optimorum Regnicolarum et patrie nostre amatorum atque conseruatorum eiuscemodi desolacioni atque extreme ruine eiusdem maturius consulere plures bine inde Dietas magnas etiam et inexplicabiles labores, faligas et expensas in ea ipsa re hucvsque fecimus. Et licet aliqua sint per hec tempora multis et uariis curis et laboribus reformata et rectificata, tamen vnum hoc precipuum comperimus, per quod hoc ipsum Regnum nostrum vehemeter dilaceratum, debili— tatumque et ad hanc turpem desolacionem et in omnibus suis membris deformi-tatem exstitit redactum. Quod videlicet hoc ipsum Regnum sepenumero ab alieni— genis et forensibus Dominis et Regibus exstitit gubernatum; quorum temporibus, si preterita commemorare liceret, aut opus esset, facile appareret, Regnum hoc nunquam maius detrimentum, nunquam maius periculum et desolacionem subiisse, quam tunc, quum sub forensi dominio et non sui linguagii fuit tentum et guber-natum. Hi etenim forenses priuatis rebus eorum intenti, priusquam mores et consuetudines huius Scylhice gentis (que sicuti Regnum hoc cum maxima san-guinis sui effusione et fratrum suorum ingenti cede acquisiuit, ita ferro et armis modo quoque tutare solet) didicissent, semper ocio pocius et quieti, quam armis incubuerunt. Quo factum est vt Rama, Seruia, Gallicia, Lodomeria, Bulgaria Dalmaciaque et alia quam plurima fortaiicia per eorum incuriam ab hoc Regno sunt alienata adeo, vt dilaceratis extremitatibus verendum nobis sit, ne hostiles impelus iam etiam ad interiora se conuertant, que minime acta fuisse arbitramur, si hec gens Hungarica natalis soli dulcedine allecta non de e.....Nacionibus, sed de gente sua quempiam Regem idoneum prò se elegisset. Nain vt Serenissi-morum Andree Secundi Patris vtputa Regis B .... quarti, ac Lodouici et Mathie, aliorumque diuorum Hungarie Regum acta preclaraque gesta, quibus gentem hanc Scythicam non solum claram magnificamque nomine et gloria reddiderunt..... famam ipsius per tolum orbem terrarum longe lateque diffusam ad ethera vsque extulerunt) breuitatis racione pretereamus, nullus eorum, qui de stirpe Hungari-ce nacionis ad regale fastigium supplimatus fuisse dinoscitur, dispendium, sed pocius augmentum et vtilitatem Regni attulit; e contra vero, qui de extera na-cione ... ucti exstiterunt, non solum huic Regno periculo fuere, veriun etiam vt hostes interdum seuissimi intra viscera Regni crudeliter grassati probro ma- (Pars I. Privil. et Liberi.) 33