39 XXXV. Anno Í207. Andrea's Rex Almissanorum atque totius Regni Croatiae privilegia jure jurando confirmât. * In nomine Sancte Trinitatis & Individue Vnitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Rame, Seruie, Gallicieque Rex in perpetuimi. Regie subii— mitatis interest el equitas suadet naturalis, ut qui sua statuta a successoribus desiderant obseruari, ipse quoque suorum predessorum leges pari stabilitale stu-deat conseruare, ut nulla vetustate dissoluantur, que succedencium sibi Regum attoritatis stabilitale decreuerunt roborare. Inde est quod priuilegia a predecesso-ribus nostris gloriose memorie) Regibus, videlicet auo, pâtre et celera. Ego Andreas Dei gracia Hungarie Rex juro super Sanctam Crucem uobis Almusanis firmam pacem et libertatem. Mihi quoque aut filio meo (aut successori)bus nostris tributarli ne sitis, Episcopum vero aut Comitem, quem Clerus el populus elegerit, confirmabo, et lege anliquitus constituta cum uestro iudice vos uli per-mittam. In ciuitate quoque uestra ne(minem) llungarorum aut alienigenarum habitare permittam, nisi quem voluntas vestra expecierit. Cum autem ad uos coronandus aut uobiscum negotia Regni tractalurus uenero, nemiui ciuium uis inf(eratur d)o-morum suarum, nisi quem dileccio ueslra susceperit. Iudicem inter uos et extráñeos a me constitutum in ciuitate sedulo commorari, nec eum extra urbem alias proficiscentem sui precepto aut sigillo causa (placitandi) concedo. Si quis uestro-rum per me um Regnum terra marique (negocia) exercuerit, mihi aut alicui nostrorum hominum ex proprio commercio nullum persoluat debilum. Obsides a uobis nullo modo recipiam, sed in curia nostra seruire uolentibus rogam im-pendam, et morandi siue discendendi ad suum uelle facultatem optineant, nullaque eis super hoc molestia inferatur, aut si Dominium meum aliquem aggrauare uide-bitur, et urbem meam exire uoluerit, secure cum uxore et filijs et familia et omnibus bonis suis quocunque sibi placuerit eat. Hoc autem absque fraude et ingenio ad detrimentum ciuium et ciuitatis in aliquo attinente obseruabo. Vt autem tam meorum predecessormn quam nostra concessio perpetuo robur optineat lir-mitatis, presenti eam pagina in noticiam deduci posteris, et Regie attoritatis sigillo jussimus roborari. Datum anno Dominice Incarnationis M° CC° VII0 CBulla aurea pendens.) Ex Transumpto Nicolai Bani totius Slavoniae. 1323. — Monumenta Hungariae Histórica. Pestini 1860. Voi. VI. pag. 93.