22 XV. Circa annum li00. De Regni Croatiae terminis. Reges Dalmatiae et Croatiae — habebant ex successione suae originis palrum et proavorum dominium Regni Dalmatiae et Croatiae. Istaque fuerant Regni eorum confmia : ab oriente Delmina, ubi fuit civitas Delmis (Duvno), in qua est quaedam Ecclesia, quam B. Germanus Capuanus Episcopus consecravit, sicut scriptum reperitur in ea. Ab occidente Carinthia versus mare, usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confmium Dalmatiae et Istriae. Ab Aquilone uero, a ripa Danubii usque ad mare dalmaticum, cum tota Maronia et Chul-miae ducatu. Praeter Episcopos Dalmatiae in Sclavonia fuerunt aliquae statutae episcopales Ecclesiae, videlicet ab oriente fuit Episcopus Delmitanus, unde Dalmatia dicta est. Ab occidente fuit Episcopus Siscitanus ubi B. Quirinus mártir quondam extitit praesul. Denique post Salonae interritum in Spalato. *) Thomas Archidiaconus Spalatensis (scriptor saeculi XIII.) in Historia Salonitana. Cap. XIII. XVI. Anno 1102. Nota Anonymi contemporanei de juramento Colomani Hun-gariae Regis Croatis et Dalmatinis de libertatibus ipsorum conservandis praestito. Colomanus Rex ueniens Jadram, ante Ciuitatem conuocauit curiam.. Ibique de Dalmatiae libertate integra perpetuaque seruanda, communiter tractantes, ipse Rex inprimis supra sancta quatuor Dei Euangelia pâtre meo (Wenzel: me) C. Episcopo *) Habuit praeterea Regnum Creatiae hos episcopatus: Jadrensem, Traguriensem, Tininiensem, Belgraden-sem, Mucarensem, Arbensem, Absarensem, Veglensem et Nonensem, Episcopum Curiae Regiae, cujus jurisdictio usque ad Dravum fluvium extendebatur. (Ecclesia Pharensis et Scardonensis, ac iupania Hlevno in Bosnia erant sub Spalatensi Archiepiscopatu, Ecclesia vero Segniensis sub Nonensi Episcopatu.)