146 filerai ad ea, sicut adseruerunt, per Regiam maiestatem transmissus. Et cum eis fuerunt etiam praesentes egregij viri domini Paulus de Georgijs miles, et Jacobus Raduchus Legum Doctor, communis Jadrae Ambaxiatores, ut asserebant ex una parte; et honorabiles et egregij viri domini Zacharias Contareno, Joannes Gradonico et Michael Mauroceno Procurators Ecclesiae Sancti Marci, cives Venetiarum, Syndici, Procuratores, Actores, Ambaxiatores et nuntij spetiales Illu-stris et Magnifici Domini Domini Anndreae Contareno, Dei gratia Ducis Venetia-rum etc. et consiliariorum eius, et communis Venetiarum, nomine et vice praefa-torum lllustris et Magnifici D mini Ducis, consiliariorum et communis Yenetiarum, habentes ad infrascripta plenum et sulficiens mandatum, ut patet publico instrumento, scripto manu Leonardi de Anzetellis, de Venetijs notarij, sub anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo, indictione quarta, die quinta men-sis Aprilis ; cuius tenor inferius est insertus etc. —- — — Item cum in pace antiqua, alias lacta inter praefatum Serenissimum dominum Regem et commune Venetiarum, contineatur: Quod dominus Dux et commune Venetiarum effectua-liter renuntiant de facto in manibus domini Regis Ungariae et successori™ suo-rum toti Dalmatiae; nuncque dicti Syndici, Procuratores et Ambaxiatores dicti domini Ducis et communis Venetiarum, nomine dictorum dominorum Ducis et communis Venetiarum, in praesenti pace renuntiant elfectualiter, de iure et de facto, in manibus supradictorum dominorum Episcoporum, Procuratorum et acto-rum dicti domini Regis et successormn suorum in Regno et Corona, toti Dalmatiae, a medietate scilicet Carnarij, usque ad fines Durachij, tamquam ab antiquo de iure regno et Coronae Ungariae spedanti et pertinenti. Item fuil actum inter dictas partes, quod super facto Standalis Sancti Marci de Seigna, et iuris— dictionis Consulatus, quam commune Venetiarum in loco Seignae obtinet, sit et esse debeat in electione Serenissimi Domini Regis et Dominorum Comitorum Seignae ; simul in hac forma : videlicet, quod si disposuerint vel elegerint Stan-dalem, et Consulatum de Seigna tolli, quod hoc casu dicti domini Comités de Seigna carere debeant omnibus et singulis beneficijs, honoribus, privilegijs, pa-ctis et conventionibus, quae haberent in Venetijs et cum communi Venetiarum, nisi tunc ipsi Domini Comités Seignae ostenderint se in Venetijs et cum comu-nitate Venetiarum habere alia privilegia, honores, beneficia, pacta et conventio-nes, alia occasione, quam occasione dictorum, standalis et Consulatus, quae dicti de Venetijs habenl in loco Seignae, quo casu illa alia, quae alia occasione ostenderent se habere, etiam in posterum habeant, non obstante remotione dictorum Standalis et consulatus. Item fuit actum et solemniter conventum inter dictas partes: Quod omnes subditi Regij, et paecipue Jadratini, tam in civitate Venetiarum, quam in quibuscunque terris et locis sibi subditis, possmt et valeant tute et secure mercari, et mercationes facere, et alia quaecumque, quae, et prout ante praesenlem guerram facere poterant. Et quod dicti subditi Regij, ft praecipue Jadratini, per commune Venetiarum, et eius Officiates, benigne et fa-vorabiliter tractentur, sine aliqua iniuria vel offensa. Sane semper intelligendo, quod per praesens Capitulurn nec aliqua in ipso contenta, non intelliganiur dicti subditi regij seu Jadratini, navigare seu mercari posse in dictis buccis, nec alijs locis in praesenti instrumento prohibitis. Et versa vice dicti Veneti et subditi eorum in regno Ungariae, et terris et locis sibi subditis, possint et valeant tute et secure mercari, et mercationes facere, et alia quaecunque, quae, et prout