38 tuta, cum vestro judice vos uti permittam; partiumque introitus portus civitatis de extraneis duas partes Rex habeat, tertiam vero comes civitatis, etc* Datum anno 1199. Farlati. Illyricum Sacrum Tom. III. pag. 5. — Katona Tom. IV. pag. 87. — Fejér. Codex Dipl. Regni Hung. T. II. pag. 375. XXXIV. Anno 1200. Andreas, Dalraatiae et Croatiae Dux, agrum Dub, in suburbio Sibenicensi sit um Ecclesiae SS. Cosmae et Damiani regio jure donat. In nomine S. Trinitatis et iudividuae Unitatis. Andreas Dei gratia Dalmatiae, Croatiae, Chulmiaeque Dux in perpetuum. Quum antiquorum veterum prudentia, salubriter cogitans et providens in futurum, pia devotione sanxerit, ut quidquid beneficioruin in praesenti impenditur monasteriis, virisqe religiosis, ad salutem et remedium indubitanter transire debeat animarum, et divini refrigerii locum capere non dubitetur ; piis instanter pulsati precibus Abbatis et fratrum de Monasterio SS. Cosmae et Damiani, dedimus terram Ecclesiae S. Grisogoni, quae est sita in suburbio Sibenig, ad duo aratra, excolendam et perpetuo pos-sidendam. Terra autem vocatur Dub, ab arbore ibidem exorta. Praedictam itaque capelam S. Grisogoni a civibus praedicti castri fundatam et eorumdem volúntate praefato monasterio traditam, adeo volumus esse liberam, ut nemini liceat ab ea exigere quidquam ex debito, nec in decimis, nec in aliis, salvo duntaxat jure et honore dioecesani Episcopi; nos autem ipsi sumus tutores et defensores ejus. Sed quoniam memoriae novercatur oblivio ; oblivionis enim ortus est memoriae defectus, ne hujus nostri facti series fuligine vetustatis caligetur, scripto commendari jussimus; ut autem fìrmius robur obtineat, Sigilli nostri impressione communivimus. Datum per manus Jacobi Praepositi, Magislri nostri et Cancellarii, Anno Dominicae Incarnationis MCC. Prestaldus autem Comes Domaldus. Jobagionum vero nomina, qui tunc aderant, et huic nostro facto testimonium perhibuerant, liaec sunt : Bernardus Spalatinus Archi-Episcopus ; Nicolaus, Jadertinus Archielectus; Georgius, Tiniensis Episcopus; Mog Comes; Nicolaus Banus, etc. Farlati. Illyr. Sacr. T. IV. p. 8. — Katona T. IV. p. 592 sq. — Fejér. Codex Dipl. R. Hung. vol. II. p. 375.