126 factos et illatos contra regiam Maiestatem, vel eius súbditos, aut alios quoslibet, vsque ad haec tempora, quouis modo, parcimus, ignoramus, dimittimus et indul-gemus, nec eosdem ciues, vel quemlibet ipsorum quispiam super excessibus et culpis possit imputare, aggrauare, temporis in euentu aliquali. Item omnes sen-tentias, deliberationes, acta per Comitem et Curiam, siue per consilia eiusdem eiuitatis, temporibus retroactis facta et ordinata, confirmamus et ratificamus in perpetuum obseruanda. Item omnia priuilegia, gratias, donationes et libertates ipsius ciuitatis, per excellentissimos Principes olim illustres reges Hungariae datas et concessas, inconcusse et íirmiter uolumus obseruare; in eis denique liber— lalibus et donis ipsos ciues ampliare, non minuere, intendentes. Item duas Ínsulas, Srimaz et Zuvri vocatas, cum earum pertinentiis, quas olim commune Jadrense illicite occupauerat, in quorum tenutum et possessionem Dominium Yenetum eosdem introduxit, restituendo eisdem resignamus pacifice iure hereditario possiden-das. Item quod de cetero, videlicet racione praemissarum insularum iidem Ja-drenses vel alii quilibet, eosdem nullatenus valeant molestare. Item molendina siue Slap, cum ilumine Karka, quae nunc possidere dignoscuntur, eisdem in perpetuili gubernanda commisimus. Item nullum castrum nullaque fortalitia in prae-dicta ciuitate Sibinici, nec in districtu eiusdem vel extra districtum, quae essent vicina dictae ciuilati, in praeiudiciuut eiusdem vilo vnquam tempore, aedificare per quoscumque faciemus. Item totum. quod per regimen eiusdem ciuitatis est, et in futurum fuerit sententiatum et deliberatum, sit ratum atque firmum, et in-uiolabiliter absque contradictione quorumlibet in ciuitate et districtu obseruandum, nec etiam iidem ciues possint citari, vel cogi in praesentiam quorumvis iudi— cum extra dictam ciuitatem. Item si per aliquos Banos vel tyrannos, Temporibus elapsis, aliqua in ciuitate vel eius districtu fuissent occupata et detenta ; ea reinaneant illis, qui nunc ipsa possident, nec ratione temporum aliqua molestia in eis inferatur. Item Vlahi vel Villani in districtu ipsius ciuitatis, absque licentia et volúntate ciuium pascua ipsorum seu gramina depascere non possint. Item quod nos vel alter quiuis, sub dominio praelibati domini nostri regis constitutus et constituendus, nullum debitum, nullamque collectam a communi dictae ciuitatis vel eius districtus, praeter ius regiarum portarum, quod tributum appellatur, prout in eorumdem priuilegiis continetur, extorquere et exigere valeamus; nec etíam nos, aut alii quicunque, in praescriptam ciuitatem Sibenicensem manu potenti venire valeamus, nisi in quantitate, qua placuerit ciuibus, seu regimini ciuitatis, vnum prandium semel in anno, et non plus, ipsa communitas nobis dare t enea tur, et si vlterius in eadem ciuitate voluerimus permanere, super nostra expensa et bona volúntate hospitis nostri, absque molestia quorumlibet ciuium, debemus manere in eadem. item praefatus Dominus noster rex, et nos in persona eiusdem, totis viribus et potentia ab omnibus aemulis et impetitionibus ipsam ciuitatem cum districtu eiusdem defendere et protegere, cum auxilio et iuramento spondemus et assumintas. Item si aliquando Dominus noster Rex vel eius successores de proprietatibus et libertatibus dictae ciuitatis quibusuis alienasáent et tradissent, ipsas alienationes idem Dominus rex in irritum reuo-eabif. Item antedictus dominus noster rex, aut nos, vel alter, nomine eiusdem Domini nostri regis, obsides de eadem ciuitate nullatenus petere et re-cipere potest. Item quod praelibata ciuitas Sibenicensis habeat omnem gratiam, Jibertatem generalem et specialem, quam aliae ciuitates regni Dalmatiae habent