130 nutem omnia et singula cum infrascriptis nostris Baronibus et Proceribus regni nostri iurauimus ad sacrosancta Dei Euangelia tactis scripturis per nos et successors nostros, et omnes pertinentes ad nos, inuiolabiliter et integraliter ob-seruare, et non contrafacere uel uenire, per nos, uel alios, de iure uel de facto, directe uel indirecte, palam uel occulte, quouis ingenio, uel colore, sub indignatone Dei omnipotentis, et omnium Sanctorum suorum. Et similiter dicti Ambaxiatores et Syndici nomine ipsorum Ducis, et communitatis, et successo-rum eorum, et pertinentium ad eos, in eorum animas solemniter iurauerunt prae-sentium sub noslrae maiestatis testimonio litterarum. Nomina autem Baronum nostrorum, qui nobis iurauerunt, sunt haec : Dominus Stephanus Episcopus Za-grabiensis, dominus Petrus Episcopus Bosnensis, dominus Ladislaus electus Ves-primiensis, dominus BaudonusCornuti Prior Auranae. Dominus Nicolaus iudex curiae noslrae. Dominus Joannes Banus Dalmatiae et Chroatiae. Dominus Nicolaus magister Tauernicorum Reginalium. Dominus Stephanus Comes de Posaga et de Zala. Dominus Leuchus magister Dapiferorum et Pincernarum nostrorum. Dominus Stephanus Comes Liptouiensis. Dominus Nicolaus Comes Castellanus de Villagusforti. Dominus Dominicus Castellanus de Dragun, Comes Hunten. Dominus Nicolaus Secretarius notarius noster. Dominus Franciscus de Georgio Miles: Praelali, Barones et Consiliarij nostri. Datum Jadrae in monasterio sancti Fran-cisci Ordinis Fratrum minorum, in sacristia Ecclesiae suae, praesentibus Venerabili viro domino Gregorio Custode Varadiensi, decretorum Doctore. Domino Nicolao, iìlio quondam domini Stephani Voyuodae. Domino Bonifacio de Lupis, milite Paernense. Cheto de Leone, ciue Paduano, et prouido viro ser Bartholo-maeo Insti, notario Ducatus Venetiarum, testibus rogatis, et alijs. Anno Domini Millesimo, trecentesimo quinquagesimo oclauo, indictione undecima, die Dominico decimo octauo mensis Februarij feliciter. Amen. Ex libro Pactorum Reipublicae Venetiarum in Archivio aulico Viennae asservito. T. V. p. 396. XCVII. 135S XVII. Kal. Januarii. Ludovicus, Hungariae Rex, jura et libertates Sibenicen-slbus a Johanne Cano concessa, confirmât et au get. Lodovicus, Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gal-licie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Princeps Salernitanus et Honoris monlis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus presentibus et fuluris, presencium noliciam habituris, salutem in omnium Saluatore. Diligenter circa subditorum fidelium libertates et iura debet Princeps solertiam adhibere, et vt