235 et ita se armis tutatur et conseniat, vt vix eam Regionem Thurcus vnquam in-greditur, quin accepta grauissima clade et calamitate ex eodem Regno nostro recedat. Quapropter non immerito hoc ipsnrn Regnimi nostrum vnurn precipuum scutum, vel potins antemurale huius Regni nostri Hungarie appellauerimus, vt itaque hoc ipsum Regnum nostrum Sclauonie, atque Vniuersitas fidelium nostro-rum in eodem constituta, nostram Regiam munifìcenciam persenciat et experiatur liberalem, hec arma, videlicet in vno scuto triangulan duo flumina superius denominata, per transuersum directe depicta, in eorumque medio supersticio, campo scilicet penitus rubicundo, predictum mardurem, antiquum eorum insigne, colorís naturalis et proprii, reliqui autem duo campi eiusdem scuti, duas partes exteriores predictorum lluminum occupantes, sunt penitus colore depicti celestino, in quorum superiori vnam stellam, quod propter bellicas exercitaciones continuas, in quibus prefatum Regnum nostrum Sclauonie et eiusdem incole aduersum pre-dictos Thurcos continue agitantur, Sidus Martis voluimus appellare. Preterea supra scutum galeam vnam in vero colore, propriaque figura, variis lloribus veluti vento agitatis, vniuersum gyrum eiusdem galee atque scuti, totamque armorum descriptionem pulchra diuersitate ambientibus, prout hec in principio sev capite presencium litterarum nostrarum figurata sunt, et distinctius expressata, animo deliberato, et ex certa nostra sciencii., ac de consilio predictorum dominorum Prelatorum et Baronum nostrorum, plenitudineque potestatis nostre Regie, eidem Regno nostro Sclauonie, Vniuersitatique Nobilium eiusdem duximus danda et conferenda. Annuentes eisdem, et concedentes, vt ipsi amodo deinceps in perpe-tuum, his armis in Banderiis suis et aliis quibusuis rebus et exerciciis militari-bus, Vniuersitatem illius Regni nostri concernentibus, fruantur et vtanlur, atque vt iidem publice vtilitati sue caucius et prouidencius consulere possint, eisdem armis in sigillo per impressionem cere rubree, quantum in litteris et epistolis mis-silibus omnibus in rebus nomine Vniuersitatis sue vti, frui et gaudere possint et valeant. De talismodi igitur singularis et specialis nostre gracie antidoto merito exultent, et tanto ampliori studio ad honorem Regie Maiestatis ipsorum de cetero solidetur intencio, quanto se ipsos largiori fauore Regio preuentos esse conspi-ciunt et muñere graciarum. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras pendentis et authentici dupplicis Sigilli nostri, quovt Rex Hungarie vtimur, consignatas, eidem Regno nostro Sclauonie, Regnicolarum-que eiusdem Vniuersitati duximus concedendas. Datum per manus Reuerendi in Christo Patris domini Thome Episcopi Ecclesie Agriensis, aule nostre summi et secretarli Cancellarli et fidelis nostri dilecti. Budae predicta in festo Concepcionis beatissime Marie Virginis. Anno Domini Millesimo quadrir.gentesimo nonagésimo sexto, Regnorum nostrorum Hungarie etc. Anno séptimo, Bohemie vero vigésimo sexto. (SigUlnm Regium dupplex in zona rubri colorís pendens.) Orig. membrana in Archivo Kegni Croatiae. Priv. Nr 70. 30*