201 CWWIIl. Anno 1442. Die festo Corpori3 Christi. Clissae. Petrus de Talovec, Dalmatiae et Croatiae Banus, suis Ca-stellanis et Vice-Castellanis, in Comitati!)us Cethinae et Clissae existentibus, mandat, ut décimas, propter quam-dam inter Coronam Hungariae et Regnum Dalmatiae exor-tam differentiam ab Ecclesia Spalatensi abalienatas, eidem Ecclesiae imposterum reddant. Nos Petrus de Talouez, Cethine ac Clissie Comes, Regnorum Dalmacie et Croacie Banus etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit vniuersis, quod nos tam considerantes afflictionem, qua populi Christian! deuotioni Sacri Regni Hungarie Corone per seuissimos paganos alios-que diete Sacre Corone inimicos iusto Dei iudicio affliguntur, per manus secu-larium personarum minus iuste usurpantur, quam eliam piis supplicationibus Re-uerendissimi in Christo patris et domini Jacobini Baduarij Archiepiscopi Ecclesie Metropolitane Spalatensis attentis, volentes eliam supradictam Ecclesiam el eius ministros in omnibus melius adiuuare et subleuare, quam deprimere vel damnificare, vt tenemur iuxta morem bonorum Christianorum, decreuimus, et nostrorum habito maturo consilio, deliberauimus, vt vniuersas décimas aliaque iura ecclesiastica, que a multis retroaclis temporibus per nonnullos Reges Sacri Regni Hungarie Corone, et Banos dicti Regni Croatie propter quandam differ en-tiam inter Sacra m Coronam et Regnu m Dal matie exorlam, pro dicto Archiepiscopatu Spalatensi fuerunt alienata, et ad substenlalionem caslrorum Sacre Corone in suprascripto Regno Croatie habilorum comulata. Turn propter prefa-tam afflictionem populi Christiani, ne forte Deus omnipotens oculos sue misericordie uelit super nos dirigere, et uidens nos legem suam adimplentes iuxta dictum suum Euangelicum : Reddite, que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo, nos a manibus seuissimorum paganorum aliorumque Sacre Corone inimi-corum suo benigno auxilio dignaretur liberare. Tum etiam uolentes piis supplicationibus dicli domini Archiepiscopi annuere suprascriptas décimas aliaque iura ecclesiastica, que, vt supra, pro sustentatione Caslrorum Sacre Corone in Regno Croacie habitorum, exigebantur, ad prefalam Ecclesiam S. Duymi Spalatensem de iure spectantia, et in Comitalibus nostris Cethine uidelicet et Clisse existentia, remittendas et prefate Ecclesie assignandas, imo remittimus et resignamus presencium per uigorem. Quapropter vniuersis et singulis Castellanis et Vicecastel-lanis aliisque quibusuis Officialibus et Comissariis nostris in dictis Comitatibus Cethine et Clissie existentibus, firmiter precipiendo mandamus, quatenus dictas decimas et alia iura ecclesiastica ad prefatam Ecclesiam Spalatensem de iure (Pars I. Privil. et Libert.) 26