274 agant secundum Jura et consvetudinem istius Regni nostri Sclauoniae ; nisi Johannes Thahy veUet exlraordinarium Judicium ultra subire. Reliqua ex ipso Johanne Thahy atque etiam Nuncio tuo Anthonio literato accipies. Hortamur te, ea diligentia et dexteritate rem omnem cures, ut majores molestiae Nohis de rebus Sclauonicis non oriantur. Et quamvis libenter vellemus, ut in Diaeta Hungarica nobiscum esses, cum tamen intelligamus, presentiam tuam etiam in Sclavonia esse necessariam, contenti sumus, ut ibidem maneas et defensioni istius Regni Nostri Sclavoniae et Croatiae et dissensionibus Regnicolarum componendis pro viribus incumbas, donee uberius tibi providebinms, id quod propediem facturi sumus. Secus igitur ne feceris. Datum Budae in festo beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum. Anno Domini 1525. A tergo : Magnifico Francisco de Bathyan, Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae Bano ac Pincernarum nostrorum Regalium Magistro, fideli nobis dilecto. Originale in Arehivo Körmendiensi Illustr. Principia de Batthyan. CLXXXVIII. Anno 1525. Feria 2. post feslum Pentecostes. Budae. Ludovicus II. Rex Franciscum de Batthyan, Regni Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae Ban uni hortatur, ut omnibus viribus contendat, quo negotia in Diaeta Slavonica, ad quam Joannem Decshazy oratorem nii11it, bene ab- s o 1 v a n tu r. Commissio propria Domini Regis. Ludovicus, Dei Gratia Rex Hungariae et Bohemiae etc. Magnifice fidelis nobis dilecte. Hortamur fidelitatem tuam, et tibi etiam committimus, quatenus tam per te, quam per fratres et amicos tuos oinni studio contendas, ut negotia nostra, et Regnorum Nostrorum, pro quibus ad Diaetam Regnicolarum Regni Nostri Sclavoniae fidelem Nostrum Egregium Stephanum Decshazy, Aulae nostrae familiarem, misimus, optato fine concludantur ; quod