355 danda virtus Vestra, ac erga nos sacrumque dilecti Regni Ilungariae Diadema debita observantia constantisque animi robur, integra et rara lides ac fidelitas, quam vos Nobis unanimini resolutione oblulisse, eamque hoc periculoso rerum statu ad omnem fortunae casum et eventum conira praetactos immanissimos ho-stes et ipsos Rebelles ad ultimae sanguinis nostri Guttae perfusione contestari velie, ex contextu ac tenore Litterarum fidelis nostri nobis sincere dilecti Comitis Baili nostri recenter ad nos datis abunde simul et hilari animo intelleximus. Ut autem sciatis Nos quoque singularem (non obstante arcta illa, qua per Turcas durante adliuc induciarum tempore premilur Civitas Nostra Viennensis) defensio-nis et conservationis Vestrae curam habere: Ordinavimus praeterea Graecium prò Commendante Militiae Nostrae Campi Mareschalum Locumtenentem Carolum Co-mitem a Strasoldo, qui habita cum attactis Comite Bano Nostro mutua intelligentia, una vobiscum et legionum ibidem existentium, Metternich, Aspermont et Sarau ac ipsiusmet Strasoldo supplementorum ope et auxilio tum militaria negotia curare, tum vero hostium conatibus se opponere, ac Patriae Vestrae defensionem solli-cite promovere tantisper debeat, usque dum succursus ex sacro nostro Romano imperio deputatus, et ab aliis etiam Christianis Regibus promissi, imo partim iatn etiam adventantes, hostem a praetacta obsidione Viennensi et Succesive a cervi-«ibus quoque nostris amovere et repellere possint. Quapropter fidelitates Vestras harum serie benigne hortamur et requirimus, quatenus avitae Virtutis vestrae memores, in fide et lìdelitate Nobis et Sacrae iam fati Regni nostri Ilungariae debita instar maiorum et Praedecessorum Vestrorum inconcusse imperteriteque persistere et perseverare, conatibus hostium obviare, Machinationes quascunqne et insultus ipsos audacter reprimere, simulque Vos et patriam Vestram charissi-niam ab excursionibus et incinerationibus praeservare, omnia denique ad propul-j sandum hostem opportuna media curare et adhibere, ac fidelium Regnicolarum et Subditorum Officia sedulo intrepideque praestare velitis ac debeatis; Securi in eo existentes, quod non solum succursu a praedicto Sacro nostro Romano Imperio aliisque Christianis Regibus et Principibus suppeditando propediem Suppetias vobis allafuri, veruin constantiam fidemque et heroicam virtutem vestram novis Caesareae et Regiae Gratiae nostrae atque clementiae argumentis uberrime con-lestaturi sumus. Dalum Passavii die 28. Mensis Julii Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octuagesimo tertio. Leopoldus m. p. Ex Protocollo Regni Congregationis A. 1683. 45*