230 ci,rv. Anno 1495. Inter octavat Resurrectionis Do nini. Cristi. Joannes Corvinus, Lipthoviae Dux, Regnorumque Dalma-tiae, Croatiae et Slavoniae Ban us, n obi lem Hungarum Johannem Gyulay, SS. et 00. Regni Slavoniae consenlien-tibus, salvo jure Regni, Vice-Banum nominat. Nos Johannes Coruinus Oppauie et Liplhouie I)ux, ac Regnorum Dal-macie, Croacie, Sclauonieque Banus &c. Memorie commendamus per presentes : Quod licet in predicto Regno Sclauonie semper et ab antiquo consuetudo per Banos pro tempore constitutos obseruata fuisset : Quod Bani eorum otlìcium Vicebanatus aliis personis dare et conferre non potuissent nisi pocioribus Nobi-libus, familiaribus scilicet eorum, in eodem Begno Sclauonie possessiones et bona habentibus; tamen nunc iidem Nobiles Begni Sclauonie, tum quia condam Serenissimus Princeps Dominus Mathias Rex &c. laudande memorie dominus genitor noster, ipsos in eorum libertatibus graciose fouisset et tenuisset; tum etiam ex eo, quod nos Almanos, qui proxime sedalis dislurbiorum temporibus in hoc Retino Sclauonie multa castra, castella et fortalicia obtinuerant, de eisdemque diuersa spolia, dampna, incendia et alias hostiles enormitates exercebant, nostris propriis sumptibus et expensis cum bombardis et aliis ingeniis non absque notabili nece et effusione sanguinis familiarium nostrorum ab eisdem Almanis obtinuimus, et illis, quorum fuerunt, restituimus. Ob que iidem Nobiles, non volentes esse im-memores graciosis beneficiis eiusdem quondam domini nostri Regis atque nostris, Egregium Johannem Gyulay in eorum Vicebanum ad peticionem nostram susce-perunt et assumpserunt. Nos autein pollicemur et promittimus eisdem Nobilibus presencium per tenorem, vt si idem Johannes Gyulay in conseruacione et gu-bernacione huiusmodi Officii Ranalis contra eorum libertatem et iusticiam aliqua dampna vel iniurias cuicunque ex ipsis fecerit, aut homines sui intulerint, quod nos quemlibet eorum de huiusmodi dampnis et iniuriis contentare volumus et teneamur, quodque idem Vicebanus, Vicecomites, Notabiles ex Nobilibus eiusdem Regni Sclauonie et non extraneis constiluere debeat et teneatur. Ybi autem ofliciuin dicti Vicebanatus nos ab eodem Johanne Gyulay auferre contigerit, vel autem idem sponle nobis resignauerit, extunc in posterum non alium, quam ex pocioribus Nobiiibus huius Regni Sclaiionie, familiarium scilicet nostrorum. in Vicebanum preficere et constiluere valeannis et teneamur. In cuius testimonium presentes litleras nostras eisdem Nobilibus Regni duximus concedendas. Datum Crisii inter oclauas Resurreclionis Domini. Anno eiusdem Millesimo quadringen-tesimo nonagesimo quinto. (Sigillum Johannis Corvini, in rubra cera, appressum). Orig earth, in Archivo Regni Croaliae. Priv. N. 69.