14 fuit, concessimus. Cui volumus ut tota mente obediatis, eumque ut vestrum Pa-trem ametis, quia nunc Dei gratia subditos illuxerat, cum suis praepositis curam obedientiae exhibere delectantur. Amen. Farlati Illyriern» Sacrum. T. III. p. 106. VII. Anno 1069. Nonae. Cresimirus, Croatiae etDalmatiae Rex haereditarius, R e g n Congregationem in urbe sua Nona celebrai, et mare adriati c u m dalmaticum nominatum fuisse testatur. -J* Quoniam diuinitatis eximia celsitudo summos ac minimos non modo prò meritis, uerum eliam dispensatione profunda terrenos largitur honores. A modo inuestigabili eleuat sublimandos, et sublimium superborum colla pessundat. ut inelfabilis iudicis ineffabile quoque iudicium perseueret, et omnipotentis discre-tio ex inexausto procedens fonte terrena dispenset imperia. Ideo ego cresimirus diuina gratia largiente chroatie atque dalmatie iura gubernans, atque aui mei beate memorie cresimiri regis, patrisque inei regis stephani, in elisio campo feli— citer quiescentis habenas regni retinens. Anno dominice incarnacionis Jhesu chri-sti domini nostri M. lx° YIII° Indictione VII. Epacta uero V. concurrente III. In nostro nonensi cenaculo residens, una cum nostris iupanis, comitibus atque ba-nis, capellanis etiam nostre regalis aule, cogitare cepimus qualiter omnipotens deus hereditarii regni nostri concessa gubernacula conseruaret, et animabus meorum predecessorum requiem eternam donare!. Inueni nichil in operibus mei memorie dignius nichilque deo acceptabilius, quam ex nostra terrestri aula su-pernoruin ciuiuin atque sanctorum sacrata habitacula possessionibus, muneribusque dilare condignis. Igitur, quia deus omnipotens terra marique nostrum prolongavit regnum, decreuimus et perproinpto animo stabiliuimus monasterium sanctissimi G. martiris, cuius uenerabile corpus infra ejusdem ciuitatis menia requiescit, prediis atque possessionibus honorare, simili quia in gestis antecessori™ nostro-rum regnum (regimi) silicet excellentissimorum, in campis et territoriis plurimis predictum monasterium inuenimus priuilegiatum. Nos ergo a predecessoribus nostris in nullo deuiantes, prò remedio anime mee, meorumque omnium defunctorum offerimus hoc et stabili tenore donamus Tibi beatissimo G. (Grisogono) martiri glorioso et per te domino petro tue sancte aule digno abbati, nostram propriam insulam, in nostro dalmatico mari sitam, que uocatur mauni, cui ex orientali parie adiacet insula, que in uulgari sclauonico „ueru“ nuncupatur, ut eam habeat et possideat in eternum, absque cuiusque mortalium inquietudine, predictum sanctissimi martiris monasterium; nam sic bona nostra decrevit uoluntas, annuentibus