293 curabit quoque Majestas Sua, quod vivente Sacra Caesarea Regiaquc Majes tale Domino nostro Clementissimo in nullam administrationem Regni sese intromitlet. absque suae Caesareae Regiaeque Majestatis expressa ac specifica benigna volúntate Regnicolarumque assensu. Atque hae sunt conditiones, quas Majestas Sua Regia ante Electionem suam acceptare, suificienlibusque litteris suis assecuratoriis sub verbo Regio confirmare, post Coronationem vero suam tempore suscepti regiminis generalibus articulis inseri et publicare dignabitur. Nos itaque praedicta universo-rum Statuum et Ordinum Inclyli Regni Hungariae et partium ei subiectarum supplicatene dementer admissa, pro benigna animi nostri propensione, ipsisque clementer gratificandi volúntate, praeinsertos universos artículos, ac omnia et singula in eis contenta, rata, grata et accepta habentes, eisdem Regium nostrum consensum benevolum pariter et assensum praebuimus et illos ac quaevis in eis contenta acceptauimus, approbauimus, ratificauimus et confirmauimus. Promitentes et assecurantes Status et Ordines in verbo nostro Regio, quod praemissa omnia tam nos ipsi Regiminis nostri tempore obseruabimus, quam per alios fideles subditos nostros cuiuscunque Status et Conditionis existant. obseruari faciemus, uti vigore huius nostri Diplomats acceptamus, approbamus, ratificamus, contirmn-mus atque promittimus. In cuius fidem et testimonium lilteras has manu propria subscripsimus et Sigilli nostri impressione muniri jussimns. Datum in Civitate Posoniensi die decima quinta mensis May. Anno Millesimo sexcentesimo decimo octauo. Subscriptions vero series haec est: Ferdinandus. Paulo inferius vero: VI. Leonardus Gerius. Nos itaque iuxta postulationem eorundem dominorum Statuum et Ordinum Regni praeinsertas lilteras Sacrae Regiae Majestatis assecurato-rias praesentibus litteris nostris de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali inscribi et inseri facientes sub Sigillo nostro aulhentico exlradandas duximus et concedendas. Datum Posonii die vigésima quinta Mensis May Anno Domini Millesimo sexcentesimo decimo octauo. Comes Sigismundus Forgach de Gymes m. p. (Locus Sigilli authentici Palatinalù.') Emericus Zkolek m. p. Originale in Archivo Regni Croatiae. Prkv. N. 137