65 ilio uel illis iudex ire tenebitur et ei citator refundet expensas, eo, quod coniempia auctoriiate regalis priuilegii, sibi cogniti, irrequisito iudice ciuitatis, fatigauit eum frustra laboribus et expensis. Ciues autem liberam habeant undecumque uolu-erint eligendi facultatem iudicem ciuitatis nobis presentandum, et mulandi eundem annuaiim pro sue arbitrio uoluntatis. Item si quis de ciuitate sine herede deces-serit, de rebus suis mobilibus liberam habeat disponendi cuicumque uoluerit fa— cultatem. Res uero immobiles, domos, curiam, uineas, terras et bedificia, suorum conciuium babito consilio, uxori sue uel alicui cognatorum suorum relinquat, ita tamen, quod nec per ipsum, nec per uxorem, nec per cognatos a iurisdiccione ciuitatis possit alienari, uel eximi, uel auelli. Item, si quis intestate decesserit et nec uxorem, nec filios, nec cognatos habuerit; due partes rerum suarutn per uiros fide dignos, consilio ciuium ad hoc deputatos, pauperibus et ecclesie eiusdem ciuitatis distribuantur ; tertia uero pars in utilitalem ciuitatis reseruetur. Item sta-tuimus, quod in eadem ciuitate forum soUempne duobus diebus in hebdomada, uidelicet die lune et die Jouis celebretur, et preterea forum cottidianum cottidie habeatur. Uniuersitas uero ciuitatis supradicte nobis tenetur ad seruitia infra-scripta. Cum enim Rex Hungarie expeditionem ad partes maritiinas, uel Carinthiam, uel Austriam facere uoluerit, dicti ciues decem milites mittere teneantur, cum armis mililaribus apparatos. Preterea domino regi, quando ipsum illue ire con-tigerit, debent dare pro prandio duodecim boues, mille panes, quatuor tunellas uini. Duci autem Totius Sclauonie, si sit de prole regia, medietatein predictorum dare tenentur. Bano uero pro tempore constituto, non tamen Vicebano, nihil aliud soluere, nisi in principio introitus sui banatus unum bouem, centum panes, tunellam unam uini, semel quamdiu durauerit in banatu. Sane ab omnibus istis seruitiis usque quinquennium erunt liberi et iminunes. Transaclo quinquennio tenebunlur. Item, ijdem ciues uoluntate spontanea super se assumpserunt, quod expensis propriis dictum montem Grech muro firmissimo communirent. Ad su-stentationem autem hospitum in predicto monte habitantium, dedimus terram circa eundem montem Grech, statuentes eam per dilectum et fidelem nostrum Dioni-sium banum Totius Sclauonie eisdem hospitibus, sub certis metis et distinctis perpetuo possidendam. Cuius terre mete sic uadunt. Prima meta est in portu Sawe, qui Kyralrewy dicitur, iuxta magnam uiam, et per eandem tendit usque ad riuum, qui Zoysca dicitur, quem riuuni transit per pontem, deinde per eandem uiam tendit uersus aquilonem, transiens aquam, que Mlaka dicitur, et peruenit ad monticulum, iuxta quem est meta terrea, que diuidit terram populorum regis a parte orientali. Deinde transiens minorem Mlakam, peruenit ad magnam uiam, que uulgo Ettewen dicitur, per quam ueniens pervenit ad riuum Cyrkuenich, ibi est pons. Hinc superius per eundem riuum iuxta montem Grech uadit directe uersus aquilonem metatim, tendens ad fontem, qui dicitur Cubulkut, iuxta quem est meta terrea. A quo superius per riuulum Cyrkuenich uersus aquilonem per— uenit ad riuulum, qui dicitur Zopotnika. Hinc transiens monticulum cadit in quan-dam uallem, per quam transit in riuulum, qui dicitur Lomzkypotok. Deinde ascendi! ad meiam Capituli Zagrabiensis. Aliera es! Hospitum de Grech, Tercia filio— rum Dobcha de genere Aga (Acha). Deinde procedit ad cacumen eiusdem montis,. uocabulo Medwenicha uersus occidentem et peruenit ad melam iìliorum Micula, que Plestiwicha dicitur, iuxta quam est meta terrea. Deinde transcendit a ca-cumine eiusdem montis uersus partem meridionalem, metatim ad arborem casta- (Pars I, Privil. et Libert.) 9