345 dicto praefati Locumtenentis titulo mentionatum exerceri posse Banatum. Unde prio-ribus benignis nostris eatenus factis Resolutionibus etiumnum inhaerendum statuimus. Tertio, quantum porro petitum a nobis ex parte vestra diploma concernit, plurima, eaque rara illibatae Fidelitatis et Constantiae vestrae argumenta cum alias semper, tum vero hisce proxime praeteritis pernitiosarum seditionum temporibus luculenter declarata gratissima mente recolentes, clementer quidem annuimus, ut diploma illud a Sua Sacratissima quondam Caesarea Regiaque Maiestate Domino Genitore Nostro desideratissimo Gloriosae reminiscentiae Vobis concessum, pro moderno rerum Statu immutari, renovari, confirman possit. Quarto demum ac ultimo quoad tuitionem ac defensionem Frivilegiorum, Juriumque ac Immunitatum vestrarum. Ea quoque in parte condignam Vestrum omnium rationem habentes, per Cancellariam nostram Austriacam Aulicam et Consilium Bellicum iam ubique, debitis nimirum in locis, intimari publicarique fe-cimus, ne Vobis aut Vestrum alicui in Juribus suis nobilitaribus ullum per Mili— tiam nostram Germanicam praeiudicium adferatur vel generetur. Per hoc enim quod Nobilis Michael Mikula tanquam seditiosus et criminis laesae Maiestatis ali— qua in parte reus Jureque Regio captus et incarceratus fuisset, nihil piaerogativis Jurisdictionique Vestrae derogatum esse vobis persvasum habere velitis. Et haec erant, quae fidelitatibus Vestris, eo quo praemissum est modo ac ordine, responsi loco breviter insinuanda intimandaque habuimus. Iisdem in reliquo gratia nostra Caesarea et Regia iugiter propensi manenles. Datum in Civitate nostra Vienna die trigesima Mensis Julii. Anno Domini Millesimo Sex-centesimo Septuagésimo tertio. Leopoldus m. p. Thomas Pallfy m. p. Episcopus Nitriensis. Stephanus Orban m. p. Originale in Archivo Regni Croatiae. CCXI1. Anno 1677. die 9. Augusti. Viennae. Leopoldus Rex SS. et 00. significai, se necdum posse vo-tis eorundem nominatione real is Bani satisfacer^ Reverendo, Honorabilibus, Spectabilibus, Magnificis, Egregiis et Nobilibus, Prudentibus item ac Circumspectis N. N. Regnorum Nostrorum Dalmatiae, Croa-, tiae et Sclavoniae universis Statibus et Ordinibus etc. Fidelibus nobis dilectis. (Para I. Privil. el Liberi.) 44