241 CLXII1. Anno 1499. die 5. Februarii. Budae. Yladislaus Rex Regno Slavoniae jus appellationis ad forum Banale con firma t. Commissio propria Domini Regis. Wladislaus, Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Fidelibus nostris vniuersis et singulis Nobilibus et alterius cuiusuis status et condicionis posses-sionatis hominibus tocius Regni Sclauonie salutem et graciam. Inter alia ne-gocia, pro quibus fideles nostros Egregios Bernaldum de Thwrocz et Magistrum Nicolaum Woykfy de Kerezthwr, Prothonotarium vestrura, Nuncios vestros ad Maiestatem nostram miseratis, etiam in hoc Maiestati nostre supplicastis, vt Egregios Stephanum, Georgium et Franciscum de Zenche, nec non Stephanum, Ladislaum et Ludouicum de Peker, et Georgium Castelanfy ac Nicolaum Acacy de Zentlilelek, pro illis excessibus, pro quibus nos contra ipsos essemus indignati, et pro quibus etiam bona eorum certis fidelibus nostris contuleramus, in Curiam nostram Regiam, ad standum contra nos Juri non compelleremus, sed quod negocium huiusmodi in presencia Bani Regni nostri Sclauonie diIRniretur et diiudicaretur. Quodque bona prefati Georgii de Zenche, que nunc apud ma-nus nostras habentur, eidem interim remitti facere dignarcmur. Nos vero tam-etsi aliter superinde statuerimus. Tamen volentes in hoc vobis compiacere et huiusmodi peticioni vestre locum dare, contenti sumus, vt negocium prescriptum inter nos et prefatos Nobiles, quorum bona aliis contulimus, non hic in Curia nostra Regia, sed coram Bano vestro, presente etiam procuratore nostro, quem illac propterea missuri sumus, discuciatur; et postea, si qua partium huiusmodi Judicio contenta non fuerit, eadem causa hue in Curiam nostram Regiam iuxta antiquam illius Regni consuetudinem remittatur. Remissionen! autem siue resti-tucionem preattactorum bonorum dicti Georgii Zenchey propter plures respectus facere certe non possumus. Nam et alioquin plerique sunt ex illis Regnicolis nostris, presertim vero domina relieta et filie condam Nicolai Borothwa, qui ali— quid Juris de aliquibus bonis, que ipse Georgius Zenchey possedit, se habere (iicunt, et ideo nos bona illa nulli dare, sed ea in manibus nostris tenere decre-uimus, quovsque id de Jure reuidebitur. Quare volumus, vt ad vnum diein et locum, ad quem etiam nos directorem causarum nostrarum, vt premisimus, mit-tere decreuimus, huiusmodi causa et negocium istic in ilio Regno nostro, vt prefertur. iuridice reuideatur, vt etiam nos postea possimus iuxta huiusmodi re-uisionem de dictis bonis disponere. Vt autem ipse Georgius de Zenche habeat securitatem in medium vestri transeundi, ac Juri et iusticie standi, admittimus vobis et presentibus potestatem damus: vt nomine nostro Regio ipsum assecu-(Pars I. Privil. et Libert.) 31