21 et uirginis marie se medium statuit. Et hoc idcirco e... at ut quemadmodum a memorato rege illud donacionis scriptum habebatur ratum, atque firmatum, pari modo, immo meliori a nostra regali dignitate, cum nostri impressione sigilli roboran, nec non perpetim deberet firmari. Quo cognito, tum illarum precibus flexi, tum nostrorum nobilium consilio suffulti, quod postulauerant adimpleri illis prece-pimus. Igitur memoratum territorium iam dicto in loco inconcussum, perpe-tualiter atque inuiolatum n.. ad opus prescripti monasterii cum terris que pustiza nominantur, firmamus. Ita quidem, ut nostrorum successorum (nullus) uel cuius-libet persona magna uel parua nullomodo bis nostris firmacionibus et sigilli impressioni contra ire debeat. Quod si, quod absit, aliud aliquis agere temptauerit et prenominatam domum his terris disuestire, trinum et unum deum liabeat iratum et CCC. X et Vili sanctorum patrum consequatur malediccioncm et cum Juda traditore in inferno mancipetur. Actum est hoc apud castrimi Sibinico, in die prefate solempnicionis ante noticiam horum testimoniorum. In primis laurencii archiepiscopi, iohannis tragu-rini episcopi, petri spalatini archidiaconi. presbiteri petri spalatini, iacobi mor-Btici. (lu)bomiri (t)epzi. stresigna breberstici. uiseni zetinstici. dragoslaui sa- gorstici. uratina polstici. osrina dridistici. desimiri........uone se......tici. Cola(no) epiciza ac ceterorum (nostrorum) nobilium. ad hec (quoque) causa diuini amoris a parte nostri sibi concessimus perpetue salone molendinum, similiter et starea que est propria nostra......testibus confirmantibus. Quibus eis omnibus legatum iupanum centene uisenum uidelicet (dedimus). Originale membr. valde atritum in Archivio Regni Croatiae. Acta antiquissima. — Lucius Libr. II. cap. XI. Tempore transacto erat consuetudo in regno croatorum, (quod) erant septem bani, qui eligerant regem in croacia, quando rex sine liberis moriebatur, scilicet banus croacie primus, banus bosniensis secundus, banus sclauonie tercius, ba-nus posige quartus, banus podrame quintus, banus albanie sextus, banus sremi septimus. Et de sex generibus croatorum erant bani in croacia, quos eligebant duodecim tribus croatorum, et de aliis sex generationibus erant comités in co-mitatibus croacie : kacigi, cucari. suacig, çudomirigi, mogorovigi, subigi, isti sunt principales, quibus pertinet banatum et mittunt sortes cui eorum sors dederit. Originale membr. in sacrario capituli Spalatensis. Doc. I. p. 27. XIV. Circa annum, 1100. Kota anonymi saeculi XII. de Regum et Banorum Croatiae eligendo rum modo.