489 per testes idoneos et iuramenta eorundem cause terminentur. Prelerea quicunque ex ¡psis alias se transferre uoluerit, curias et doinos ac alias possessiones suas, si quas liabuerit, liberum habeat vendendi arbitrium, et cum bonis suis recedendi quo elegerit, debito tamen curie sue persoluto. Si quis eciam ex eisdem hospitibus nostris heredum solatio destitutus decederet, bona sua et possessiones cuicunque uoluerit legandi et relinquendi liberai» habeat opfcionem. Statuimus eciam in ipsa libera villa nostra liberum forum absque exaccione alicuius tributi, die dominico celebrandum, ad quod forum die sabbati quicunque voluerint conueniant libere, usque meridiem diei lune si placuerint permansuri. Cuius quidem fori institucionem in detrimentum seu destitucionem fori fratrum nostrorum Capituli Zagrabiensis in Casna (Cassina) antiquitus preordinati esse uolumus, cum iidem fratres nostri, reformato tempore, lacultatem habebunt ipsum forum restaurandi. Nec id pretermittimus, quod predicti hospites nostri a medio quadragesime nunc venturo, ad anni spacium, nobis et castellano nostro de vgra nullum censum debitum, dacia vel collectas dare aut seruicia exhibere teneantur, ymo exempti sint ab huiusmodi honere seruiciorum, siue debito; Completo uero anno annuatim in tribus festiuitatibus, uidelicet in festo sancii Regis Stephanì, natalis domini, ac resurrectionis eiusdem, pascualem pecudem, singulas galinas, de singulis mansionibus, et singulos duos panes, nec non tres tnarcas in de-nariis Zagrabiensibus nobis oferre teneantur. Castellano uero nostro similiter in ipsis tribus festiuitatibus vnam ouem, viginti galinas et quinquagintu panes olFerent anuatim. Yolumus eciam, quod si (qui) seruiencium nostrorum fenum, pabulum aut aliquas res eorundem auferent violenter, maior uille ipsorum equum eiusdem auferendi habeat facultatem, et assignandi dampnum et iniuriam pacienti, donec eidem satisliat de illatis. Ipsos eciam hospites nostros exemi-nnis et liberos esse annuimus ab omni viagio, nec compelli debeant in equis uel pedites Legaciones seu litteras deferre ad nos uel alias nostris pro causis quibuscunque destinati. In cuius rei memoriam et perpeluam stabilitatem pre-sentes eisdem contulimus litteras sigilli nostri patrocinio communitas. Datum Chasme (in dominica reminiscere, per manus magistri Dominici lectoris, nec non Zagrabiensis tunc prothonotarij nostri, Anno domini Millesimo ducentesimo nona-gesimo octauo). Nos igitur more pii patris, instancie et peticionuin eorundem bospitum nostrorum inclinati.censentes racioni consonimi : tenorem eiusdem pri— uilegii diligenter inspectum iuste et racionabiliter emanatum conperientes, non abrasum, nec cancellatura, neque alicuius liltere uicio deformatura, presentibus inseri fecimus et sigilli nostri autentici munimine roborari. In cuius nostre or-dinacionis et rei memoriam perpetuatene presentes eisdem hospitibus nostris contulimus sigilli nostri autentici (appressane) communitas. Datum et actum Chasme in festo sancti Georgii Martyris per manus discreti viri magistri Cirilli, prepositi chasmensis, protonotarii nostri. Anno domini M= CCC= Septimo. Originale in pergameno cum Sigillo avulso, et transsumptuni Jacobi Episcopi Zagrabiensis, a. 1348 iu perg. una ¿um Transsumpto Capituli Zagrabiensis a. 1331. MSC. recentissimum, asservatur in mea collectione Diplomatuin originalium. (Pars I. Privil. et Libert.) 62