69 «t eius successoribus, nec non Ecclesie Traguriensi, et eidem sicut Patri et Dioecesano nostro reverenter obedire ; consvetudines antiquas, quas ab anteces-soribus nostris observatas comperimus, per nos, et per nostros successores presentís scripti obligatione promittimus eidem Ecclesie Traguriensi perpetuo ob-servandas etc. Lucius. Memorie di Traù pag. 73. li VI. Anno 1252—1253. prope castrum Baboc. Bela IV. Rex liberae civitatis privilegium oppido Crisio a Stephano totius Slavoniae Bano concessnm confirmât. Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Galicie, Lodo-merie, Cumanieque Rex. Omnibus Christi fidelibus presentem paginam iuspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus per-ueuire, quod dilectus et fidelis noster Stephanus banus tocius Sclavonie, in nostra presencia corporaliter constitutus, literas suas, libertatem hospitum de Cris continentes, nobis presentauit, petens ipsarn libertatem nostro priuilegio confirmari; cuius nos pelicioni ut decebat fauorabiliter inclinati, literarum suarum seriem de uerbo ad uerbum rescribi facientes, his duximus inserendam, quarum tenor est. Nos Stephanus banus tocius Sclauonie significamus omnibus presens scriptum inspec-luris, quod nos pro vtilitate ac honore domini Regis fecimus ac locauimus no-uam